Ennodius carmina 2, 16

Other sections


Eloquium certus naturae constitit index

      Perfecti fontem quaerere qui sitiat.

Libertas semper studiis reseratur honestis,

      Infabricata latet nobilitas tenebris.

5

Captiuum uenis seruasset terra metallum,

      Ni daret inuentor quod uocat in medium.

Scrutator fuluum concessit pallidus aurum:

      Qui polit ingenium, sic facit esse suum.

Hactenus Ionium perlustrans remige pauco,

10

      Ad portum cumbam flecte, Thalia, meam.