Ennodius carmina 2, 15

Other sections


Da, pater omnipotens, per saecula longa, precamur,

      Spes ut certa piis hospitibus ueniat,

Candida ne meritis fuscentur stamina nostris,

      Neu metis sistat palma parata meis.

5

Surgat qui propriae genetricis fotus in aluo

      Ad gustum uitae per tua dona uenit.

Tu mea uel tenui perfundis corda sapore,

      Tu testem linguam sanguinis esse facis.

Celsa tenebroso frondescunt arbuta luxu,

10

      Quae nullis strinxit falcibus agricola.