Ennodius carmina 2, 13

Other sections


Ille fuit rigidi semper seruator honesti,

      Terribilis culpis supplicibusque pius,

Quem numquam flexit uitium, miseratio semper,

      Iudicium facie certus ubique dedit.

5

Crimina corripuit uultu, compuncta refouit,

      Conscia secreti detulit oratui.

Hunc utero genetrix caelestem fudit in aulam,

      Vbera subducens tradidit uberibus.

Cana uenerandum stupuerunt saecula uatem:

10

      Moribus ante fuit quod gerit officio.