Ennodius carmina 2, 12

Other sections


Accipe de cuius biberit domus arta fluentis,

      Atria quod superet porticibus modicis.

Pontificis summi studio constructa renidet,

      Laurenti proprium possidet ista diem.

5

Splendida per census consurgunt tecta ruinam,

      Occasum nescit quod uenit a domino.

Vix caries senium comitata hoc deterit umquam,

      Gloria factoris quod bene condiderit.

Fabula de magnis numquam tacitura reseruat

10

      Quod uincens aeuum nomen ad astra ferat.