Ennodius carmina 2, 11

Other sections


Ecce nitet templum, quod ibidem sorduit ante,

      Cui faciem ueterem lux noua composuit.

Perdidit antiquum quis religione sacellum,

      Numinibus pulsis quod bene numen habet?

5

Di, quibus hoc patuit, possessas linquite sedes.

      Quod fecit Victor, uictor ubique tenet.

Addidit ad cultum merito successor et actis,

      Qui morum nomen hinc, Honorate, geris.

Nubila uiperei qui gestat corda ueneni,

10

      Non datur ut faciat culmina pulcra deo.