Ennodius carmina 2, 10

Other sections


Aedibus ad genium duo sunt concessa per aeuum,

      Si niteant crustis aut domini merito.

Herbida pasturam simulantia saxa uirentem

      Illiciant oculos, nobiliore dolo

5

Pellat opus, tamen arte regat natura figuras,

      Viscera dum lapidum fingit imaginibus,

Candorem roseo perfundat docta rubore,

      Depingat sparsis congrua membra notis:

Aurum culmen ebur tabulas laquearia gemmas

10

      Non datur humanis plus rutilare bonis.

In pretio cautis fors et sine lege iocatur:

      Moribus ut constes, crede, laboris erit.