Ennodius carmina 2, 6

Other sections


Corpore deuicto moritur quicumque, superstat:

      Dant leti legem crimina sola homini.

Nil tibi, uirgo, perit: carnem mens pura refudit,

      Quae numquam mundi uixit in obsequiis.

5

Funera busta rogi, scelerum stipendia, cessent!

      De uita ad uitam transitus iste placet.