Ennodius carmina 2, 5

Other sections


Rustica, perpetuae non te sors pallida uitae

      Sustulit, interitum nec tibi morte dedit.

Purior aetherias graderis sine carne per arces.

      Sic uitam castae funera nobilitant,

5

Quod, mirum, uiduata tibi cum constitit aetas,

      Coniugis ad natum sit bene ductus amor.