Ennodius carmina 2, 3

Other sections


Consona diuersis finxisti carmina libris.

      Suscipiat gaudens littera quod tribuit.

Nescio qui tantum non laudet, Fauste, pudorem,

      Cum reddis si quid lecta dedere tibi.

5

Depositum perdit mens recti nescia semper,

      Ad mores redeunt haec documenta probos.

Si tamen admittis dexter mea uerba, fatebor:

      Qui pollet magnis, paruula iuste fugat.

Laudentur tereti quos pingis carmine uates,

10

      Mascula rhetorico schemate lingua tonet,

Ceu Paulus Christum docuit hominemque deumque.

      Quod praestat cunctis, gaudeat eloquio:

Attica per Graios ditentur dogmata sensus

      Et nostrum stupeat Graecia docta decus.

15

Moralis strictis narrentur, fysica certis

      Historiam monstrans indicet historia,

Comica per limam numerentur, fortia plausu,

      Conueniunt operi lucida dicta tuo.

Non ualet haec alter: sed Faustum dicere summa

20

      Ludus erit semper, si bene nota loquor.