Ennodius carmina 2, 2

Other sections


Numquam morte perit meritis post busta superstes,

      Funera sublimem non capiunt animam.

Sanguis honor genius probitas constantia census

      Interimunt multis dotibus exitium.

5

In commune bonus non sentit damna sepulcri.

      Fila legunt Parcae quae dederant miseris.

Pendula lassantur quae plebem stamina portant:

      Fortia contingunt licia nobilibus.

Cana uenerandi renouabant saecula mores,

10

      Inque uicem templi pectora munda tulit.