Ennodius carmina 2, 1

Other sections


Gente bonus, probitate nitens et nominis auctor

      Sic iacet angusto, dic dolor, in tumulo!

Spes domus immensae modico contecta sepulchro est,

      Artantur paruis culmina cespitibus!

5

Quid decus in pueris, quid praestant limina uitae?

      Non expectatis mors uenit ordinibus.

Quid iuuat hunc, teneris senium quod praetulit annis

      Funeribus iunxit funera multa suis.

Occidit, heu, iuuenis, qui texit crimina uitae

10

      Tempore culparum uiuificante deo.

Aspice, primaeuos metuis qui forsitan annos.

      Aetas uincentem non tenuit puerum.

Exemplum terris linquens, ad sidera raptus

      Confessis rectum quam bene monstrat iter!

15

Bis denas hiemes, totidem transcendit aristas,

      Quem subito ex oculis sors inimica tulit.