Eugippius hymnus in laudem Seuerini


Canticum laudis domino canentes

Hunc diem festum celebremus omnes,

Quo Seuerinus penetrauit almus

Celsa polorum.

5

Quis stilo diues modulansque plectro

Cuncta signorum replicare possit,

Quae potens Christus studiis opimis

Contulit eius?

Inclitus uates nimiumque felix,

10

Saepius cui deus intimabat

Tunc ad oppressi populi salutem

Multa futura.

Voce praesaga laqueos latronum

Atque praedonum machinas retexens

15

Valde tutabat monitis supernis

Oppida fessa.

Dulce solamen miseris ministrans

Horridam pestem famis amputauit,

Barbara plures feritate uictos

20

Soluit ab hoste.

Magne confessor, humilis magister,

Tu quidem normam monachis dedisti,

Calle demonstrans sobrio sequaces

Scandere caelum.

25

In tuis sanctis manibus refulsit

Caelitus lumen refluensque creuit

Ad tuos haustus olei liquamen

Fontis ad instar.

Condolens cunctos inopes fouebat,

30

Languidos sanans releuabat aegros:

Omnis accedens salubrem medelam

Sumpsit ab illo.

Tuque Siluinum loculo iacentem,

Fratribus coram precibus peractis,

35

Morte deuicta redire fecisti ad

Gaudia uitae.

Cereos flamma fidei cremante

Arguit sanctus pater infideles:

Moxque flammescunt deitatis igne

40

Algida corda.

Cuius ad funus ueniens sacratum

Mutus accepit modulos loquelae,

Caecus exultat procul ambulantes

Cernere notos.

45

Neapolis, gaude redimita festis,

Plaude caelestem retinens patronum,

Quem tibi summus decus et iuuamen

Praestitit auctor.

Huius o clemens meriti creator

50

Gloriam nobis ueniamque confer,

Quo tui cultus super astra semper

Luce fruamur.

Gloriam patri resonemus omnes.