Luxurius carmina (anth. Riese) 375

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De gatto, qui, cum soricem mariorem deuorasset

Apoplexiam passus occubuit

 

Inmensi soricis gattus dum membra uorasset,

      Deliciis periit crudior ille suis.

Pertulit adsuetae damnum per uiscera praedae;

     Per uitam moriens concipit ore necem.

gatto A

catto omnes edd. post Sm

cato Bm