Luxurius carmina (anth. Riese) 361

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


In psaltriam foedam

 

Cum saltas misero, Gattula, corpore

Nec cuiquam libido est, horrida, quod facis,

Insanam potius te probo psaltriam,

Quae foedam faciem motibus ingrauas

5

Et, dum displiceas, quosque feras iocos.

Credis, quod populos cymbala mulceant?

Nemo iudicium tale animi gerit,

Pro te ut non etiam gaudia deserant.

In psaltriam foedam (psaltriam Sm)

inspaltriamfedam A