Luxurius carmina (anth. Riese) 357

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


In caecum, qui pulcras mulieres

Tactu noscebat

 

Lucis egenus, uiduae frontis,

Iter amittens, caecus amator

Corpora tactu mollia palpat

Et muliebres iudicat artus,

5

Niuei cui sit forma decoris.

Credo quod ille nolit habere

Oculos, per quos cernere posset,

Cui dedit plures docta libido.

caecum

cecu(m) A