Luxurius carmina (anth. Riese) 350

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


De aquis calidis Cirnensibus

 

Ardua montanos inter splendentia lucos

     Culmina et indigenis nunc metuenda feris,

Quo deserta prius solum nemus atra tenebat

     Tetraque inaccessam sederat umbra uiam:

5

Qua uos laude canam quantoque in carmine tollam,

     In quibus extructa est atque locata salus?

Hic etiam ignota stupet ad praetoria feruor

     Plenior et calidas terra ministrat aquas.

[Quis sterilem non credat humum? fumantia uernant

10

     Pascua, luxuriat gramine cocta silex.]

Innocuos fotus membris parit intima tellus

     Naturamque pio temperat igne calor.

[Et cum sic rigidae cautes feruore liquescant,

     Contemtis audax ignibus herba uiret.]

Cirnensibus

Cernensibus A corr. Meerman (apud Bm VI 59)