Luxurius carmina (anth. Riese) 338

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


De funere mulieris formosae, quae litigiosa fuit

 

Gorgoneos uultus habuit Catucia coniunx:

     Haec dum pulcra foret, iurgia saepe dabat.

Fecerat atque <suum> semper rixando maritum,

     Esset ut insano stultius ore tacens.

5

Et quotiens illam trepido cernebat amore,

     Haerebat, tamquam uera Medusa foret.

Defuncta est tandem - haec iurgia ferre per umbras

     Cumque ipsa litem reddere Persephone.

1

Gorgoneos

gorgoneus A