Luxurius carmina (anth. Riese) 335

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Alitem unde supra

 

Venatori oculos manibus pictura locauit

      Et geminum egregia lumen ab arte manet.

Hic quocumque modo uenabula fulgida pressit,

     Signatum ueluti contulit exitium.

5

Naturae lucem uicerunt fortia facta:

     Iam uisus proprios coepit habere manus.

unde supra

udesupra A