Luxurius carmina (anth. Riese) 333

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De tablista furioso quasi tesseris inperante

 

Ludit cum multis Vatanans, sed ludere nescit,

     Et putat imperio currere puncta suo.

Sed male dum numeros contraria tessera mittit,

     Clamat et irato pallidus ore fremit.

5

Tum uerbis manibusque furens miserandus anhelat,

     De solitis faciens proelia uera iocis.

Effundit tabulam mensam subsellia pyrgum

     Perditaque Harpy(i)acis aera rapit manibus.

Hic si forte unam tabulam non arte sed errans

10

     Vicerit aut aliam, nil bene dante manu,

Mox inflat uenas et pallida guttura tendit

     Plusque furit uincens, quam superatus erat.

Non iam huic ludum sapientum calculus aptet

     ............

inperante

inperante(m) A