Ennodius carmina 1, 3

Other sections


Exprimit in spicam tellus iam feta papillas.

      Lacte maritatis turgida cespitibus.

Stringitur in prolem sparsus per gramina sucus

      De guttis faciens progeniem solidam.

5

Vestitus gemmis protendit brachia palmes,

      De gremio ligni pampinus ecce uiret

Iussa per augmentum nunc siluam perdere uitis

      Frugibus ut crescat, uulnera conciliant.

Euocat inquirit gaudens infantia mundi

10

      Nutricem, tepidi quam dedit aura poli.

Ludit per faciem camporum rustica pubes

      Respiciens duri dulce laboris onus.

Annus reptat ouans tractus per murmura ueris

      Fracta locuturis mella ferens labiis.

15

Cum rebus noster balbuttit carmina sensus:

      Aurea principiis dextera portet opem.

Blandior ad falcem messor perducit aristas,

      Si rastris segetem pectere continuet.

Nunc stirpem Proculi, dans uernum suscipe doctor,

20

      Ne feruor teneros decoquat in studiis.

Seruentur leges: ceu census littera currat.

      Horum Pindareus flumina uicit auus"

Docta Camenali cecinit qui carmina plectro,

      Cuius Apollinei nil tacuere chori.

25

Phoebus in auxilio repetat mox fortior illum,

      Artis nobilitas Marsya si ueniat.