Ennodius carmina 1, 2

Other sections


Gaudia transcendunt uires, uox laeta superbit,

      Ingenii maciem prospera non metuunt.

Dulcia temporibus famulantur fila secundis.

      Quod felix meruit, nobile carmen erit.

5

Vox iusti quaestor, legum substantia, nobis

      Ceu Phoebus mittet tympana plectra lyram.

Docta Camenarum coeat pia turba sororum,

      Offerat arguto pollice quod loquitur.

Turgida fatidici uix possint pectora uatis

10

      Virtutum species enumerare tuas.

Tu decus Italiae, spes tu fidissima recti,

      Fax, tuba causarum, purpura nostra, uale!

Luminibus locuples solem te Roma uocauit

      Celsa, Quirinali suscipiens gremio.

15

Eloquio lyncem, tu subdis uoce leonem.

      Melle tuo serpens gutturis arma premit.

Fetibus orbatae ferrent tibi munera tigres,

      Quae dolor et feritas aure pauente daret.

Te pene demessum ceu florem dextera fati

20

      Dum lacerat, Christus perculit exitium.

Reddita se melius nunc uincit uita beati,

      Actibus adseritur quod uenit a superis.

His fretus non legatos neque uerba precantum

      Callida fucatis artibus elicui:

25

Ipse ego, mendicae transmittens uerba Thaliae,

      Donum more dei te precor ut tribuas.

Hortulus exigua sociatus parte retardat

      Spem solidam, fieri ne merear dominus.

Hanc mihi largiri non spernas, lumen honorum:

30

      Sic uoti compos saecula nostra colas,

Sic te regnantis sublimet celsa potestas,

      Sic currant meritis aurea facta tuis.

Amphion Dirceus tetigit quod pectine, uixit:

      Nulla mori rerum tunc animata potest.

35

Commoda de Musis numquam fluxere tot annis,

      Affectu pretii quas mihi concilia.