Luxurius carmina (anth. Riese) 324

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


In nomen Aegyptii, quo equi circi

Infortunium capiebant

 

"Icarus" et "Phaethon" Veneto nolente uocaris,

     Atque "Agilis", pigro cum pede concta premas.

Sed tamen et Phaethon cecidit super aethera flammis,

     Dum cupit insolitis nescius ire plagis.

5

Tu quoque confractis defectus in aequore pinnis,

     Icare, Phoebeo uictus ab igne cadis.

Dignis ergo tibi praebentur nomina fatis,

     Per te iterum ut pereant, qui periere prius.

infortunium

infurtuniu(m) A corr.