Luxurius carmina (anth. Riese) 321

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


In cinaedum bona sua corruptoribus dantem

 

Diuitias grandesque epulas et munera multa,

     Quod proaui atque ataui quodque reliquit auus,

Des licet in cunctos et spargas, Becca, maritos:

     Plus tamen ille capit, cui dare saepe cupis.

5

Nescioquid miserum est, quod celas, Becca: talento

      Vendere debueras, si bona membra dares.

cinaedum

cinedum A