Ennodius carmina 1, 1

Other sections


Celsior astrigerum Titan conscenderat axem,

      Lampade cum plena totus in orbe paret.

Flammiger ardenti sorbebat flumina Cancro.

      Cum segetem messor falce domat propriam.

5

Siccatur dum fonte bibens, dum mundus anhelat,

      Iussus in excursum Gallica lustra sequi

Torrida non timui quae uincunt arua Syenen:

      Puluis flamma sitis dos fuit obsequio.

Quid iubar et ualidos renouas mihi, Musa, uapores?

10

      Plus erit algentes me superasse uias.

Quicquid plana calent, quicquid sublimia rigent

      Frigoribus, passum dic sine lege poli!

Bellum naturae, quod discors fecerat annus,

      Aestatem atque hiemem detulit una dies.

15

Indutum nebulis canas superare pruinas

      Edocuit uatis feruidus imperio.

Presserat aestiuo corpus sub fasce lacerna:

      Vestitus tenui tegmine nudus eram,

Cum fugit ex oculis constanti tempore tempus;

20

      Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem.

Optanti brumam de uoto contigit horror

      Quaesitusque calor nil dedit indicii.

Matronas taceo scopulos atque inuia dictas,

      In foribus blandas, cetera difficiles.

25

Inlexit miseros facies depicta uiantes.

      Calcatae diras mox peperere neces.

Nominibus propriis nil fallit sacra uetustas,

      Tot leti formas sic uocitare uolens.

Scrupea discissis pendebat semita plantis,

30

      Nec uisu facilis, credite, callis erat.

Quid labyrintheos, priscorum fama, recessus

      Inuoluis linguis quod timeat relegens!

Illic artificis laudandus constitit error,

      Cum torsit rectum Dedalus ingenio:

35

Hic natura homines per summum portat Olympi,

      Quo liquidum tranans ire columba ualet.

Parcite, Pierides, pelagus fluuiale silendo,

      Ne reparet sermo, fors bona quod pepulit.

Duria nam, Sessis torrens uel Stura uel Orgus

40

      Marmoris Ionii saeuitiam superant.

Dulcia cum uariis succedunt laeta periclis,

      Effectus rerum cor solidare solet.

Nil mihi cum dubiis, prosunt obliuia tristi:

      Ebria Letheo pectora fonte fero.

45

Limina sanctorum praestat lustrasse trementem,

      Martyribus lacrimas exhibuisse meas.

Ecce Saturninus Crispinus Daria Maurus

      Eusebius Quintus gaudia magna parant.

Octaui, meritis da, Aduentor, redde, Solutor,

50

      Candida ne pullis uita cadat maculis.

Hostiles laqueos scindat mens conscia recti.

      Hoc semper placeat quod decet, hoc liceat.