Alcimus Auitus carminum appendix 21

Other sections


Coniugii dulcis hoc est commune sepulchrum,

      Quod nec post fatum liquit amicus amor.

Quos pietate pares etiam post funera iunctos

      Vnus et affectus et locus unus habet.

5

DINAMIVS hic nam, pariter EVCHERIA coniunx

      Martyris Hippolyti limina sancta tenent.

Stemmate sublimes quamquam, sed moribus ortum

      Vicerunt probi nobilitate sua.

Hos pietas, hos prisca fides, hos gloria perpes,

10

      Pacifer hos sensus fecit ubique bonos.

Hos iunxit sic castus amor, ut mente sub una

      Alter in alterius corde maneret homo.

Lustra decem felix tulerat post terga maritus,

      Cum dedit hanc sedem morte suprema dies.

15

Cuius iam geminis priuata lumine lustris

      Vixisti, coniunx, uita abeunte minus.

Non lugete pios placide post facta parentes,

      Vita breuis quorum praemia longa dedit.

Patricium te culmen habet, tu rector in orbe es,

20

      Sit tibi perpetuo tempore laeta dies.

DINAMIVS parua lacrimans haec carmina fudi,

      Nomen aui referens patre iubente, nepos.