Alcimus Auitus carminum appendix 19

Other sections


Catholica, sollers, cauta, moderata, uenusta,

      Prompta peregrinis, parca, modesta sibi,

Moribus ornata, uultu speciosa decoro,

      Libera colloquio, casta, benigna, decens,

5

Morigera coniunx fido sociata iugali,

      Enutriens subolem seueritate pia:

Moribus his uiuens decessit tempore fixo,

      Vndecimam ducens uidit Olympiadem.