Alcimus Auitus carminum appendix 18

Other sections


Nobilis et magno uirtutum culmine celsE

Ingens consiliis et dextro belliger actV

Care mihi genitor et uita carior ipsA

Hoc nati pietas offert post funera carmeN

5

Offerre incolumi quod mors infanda uetauiT

Lux tibi summa dei nec non et gratia ChristI

Adsit perpetuo nec desit temporis usV

Omnipotensque tuis non reddat debita culpiS