Alcimus Auitus carminum appendix 17

Other sections


Iungitur hic tumulo fratris germanus et almo

      Dulcia consocians tradidit ossa loco,

Vt caelo reddens animam, sic membra sepulchro,

      CHLOTHARIVS magni nomine dictus aui.

5

Abstulit hunc decimus mundanis cursibus annus

      Festinus celsis addere lucra polis.

Francica sic patrium senserunt regna dolorem,

      Qui quoque cum populis perculit et proceres.

Concussit et sceptra simul patrisque tribunal.

10

      Quamuis immotus principis esset honor.

Heu! nullae uires poterunt, non ulla potestas,

      Vitare morsum, mors inimica, tuum.

Nunc quia regis amor nescit deponere luctus,

      Vincit et inuictum sors miseranda uirum.