Alcimus Auitus carminum appendix 15

Other sections


Conditur hic regum genetrix et regia coniunx,

Praecellens lumen patriae, lux orbis et aulae,

AVSTREGILDE potens regis decus, gloria mundi,

Principis inuicti quae magnum auferre furorem

5

Sueuerat et pulsis absoluere corda periclis.

In qua magnorum praecessit culmen honorum

Omnipotentis amor, cuius dum sedula iussis

Paret et aeterni sequitur praecepta magistri,

Ad caelos praemisit opes dextrisque rogantum

10

Terrenum statuit transferre ad sidera regnum.

Sed tantis prouecta bonis sunt tempora uitae

In spatio breuiata suo, cui pulchrior aetas

Ter denos tribuens geminos superaddidit annos,

Magna sed angusto deducens saecula cursu.