Alcimus Auitus carminum appendix 14

Other sections


Christicolas inter populos animasque sacratas,

      Quis patet angusti peruia porta poli,

IVLIVS unigenae diui uenerator AVITVS

      Siderea fruitur lege pari domibus;

5

Corporeamque solo faecem tabemque relinquens

      Purpureum domini purus adit solium.

Accipe sublimem, gratantum turba piorum,

      Consortemque tene, casta corona, uirum.

Illi perfidiae perpes metus ac fuga fraudis,

10

      Fucis et maculis mens inimica fuit.

Seruator recti semperque probator honesti

      Fecunda largi fruge boni uiguit.

His laudum titulis ingentes addidit auctus

      Consilium felix diues et eloquium.