Luxurius carmina (anth. Riese) 306

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


In aurigam senem uictum crimina in populos iactantem

 

Te quotiens uictum circus, Cyriace, resultat,

     Crimine uictores polluis et populos.

Non uisum quereris senio languente perisse

     Castigasque tuae tarda flagella manus.

5

Sed - quod in alterius diuulgas crimina nomen,

     Cur non illa magis credis inesse tibi?

Es meritis impar, uirtute, aetate relictus:

      Haec cum habeant alii, crimina uera putas.

Sola tamen falsis surgat tibi poena loquellis,

10

      Vt uictus semper nil nisi crimen agas.

populos

populo A corr. Bh₂ 364 et Kl. 8(cf. 1)