Luxurius carmina (anth. Riese) 304

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


De turre in uiridiario posita, ubi se Fridamal aprum

Pinxit occidere

 

Extollit celsas nemoralis Aricia sedes,

     Sternit ubi famulas casta Diana feras;

Frondosis Tempe cinguntur Thessala siluis,

     Pinguia uenatu lustra Molorchus habet.

5

Haec uero aetherias exit quae turris in auras

     Consessum domino deliciosa parans,

Omnibus in medium lucis ornata refulget

     Obtinuitque uno praemia cuncta loco.

Hinc nemus, hinc fontes exstructaciuilia cingunt

10

     Statque uelut propriis ipsa Diana iugis.

Clausa sed in tanto cum sit splendore uoluptas

      Artibus ac uariis atria pulcra micent,

Admiranda tuae tamen est uirtutis imago,

     Fridamal, et stratae gloria magna ferae,

15

Qui solitae accendens mentem uirtutis amore

     Aptasti digno pingere facta loco:

Hinc spumantis apri iaculo post terga retorta

      Frontem et cum geminis naribus ora feris.

Ante ictum subita prostrata est bellua morte,

20

     Cui prius extingui quam cecidisse fuit.

Iussit fata manus telo, nec uulnera sensit

      Exerrans anima iam pereunte cruor.

viridiario

viridario Bm, M