Luxurius carmina (anth. Riese) 299

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


Anapaesticum in magum mendicum

 

Tibi cum non sit diei panis,

Magicas artes inscius imples:

Ire per umbras atque sepulcra

Pectore egeno titubans gestis.

5

Nec tua Manes carmina sumunt.

Fame dum pulsus Tartara cantu

Omnia turbas, aliquid credis

Dare quod possit superis Pluton

Pauperibusque? puto quod peius

10

Egeas totum semper in orbem,

Mage, si poscis membra perempta.

Anapaesticum in magum mendicum

anapesticuminmagnu(m)medicum A