Luxurius carmina (anth. Riese) 292

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Archilochium de apro mitissimo in triclinio nutrito

 

Martis aper genitus iugis inesse montium,

Frangere horrisonum nemus ferocius solens,

Pabula porticibus capit libenter aureis

Et posito famulas furore temperat minas.

5

Nec Parios lapides reuellit ore spumeo

Atria nec rapidis decora foedat ungulis,

Sed domini placidam manum quietus appetens -

Fit, magis ut Veneris dicatus ille sit sacris.

Archilochium de

arcilociu(m) de etc. A