Luxurius carmina (anth. Riese) 290

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De quod epigrammata parua in hoc libro scripserit

 

<>

     Si quis hoc nostro detrahit ingenio,

Attendat modicis condi<de> mensibus annum,

     Et faciles hiemis, ueris et esse dies;

5

Nouerit <in> breuibus magnum deprendier usum.

     Vltra mensuram gratia nulla datur.

Hic mea concinno si pagina displicet actu,

     Finito citius carmine clausa silet.

Nam si constaret libris longissima multis -

10

     Fastidita forent plurima †uel uitio†.

De del. , Bh,


De quod epigrammata parva in hoc libro scripserit

dee pigramataparvaquod etc. A corr. Happ (dee ex i vel p corr. )


De quod

de eo quod α Bm, M