Luxurius carmina (anth. Riese) 287

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Metro Phalaecio ad Faustum

 

Ausus post ueteres tuis, amice,

Etsi tam temere est, placere iussis,

Nostro Fauste animo probate conpar,

Tantus grammaticae magister artis,

5

Quos olim puer in foro paraui

Versus - ex uariis locis deductos -

(Illos scilicet, unde me poetam

Insulsum puto quam magis legendum),

Nostri temporis ut amauit aetas,

10

In paruum tibi conditos libellum

Transmisi memori tuo probandos

Primum pectore; dehinc, si libebit,

Discretos titulis, quibus tenentur,

Per nostri similes dato sodales.

15

Nam si doctiloquis nimisque magnis

Haec tu credideris uiris legenda,

Culpae nos socios notabit index:

Tam te, talia qui bonis recenses,

Quam me, qui tua duriora iussa

20

Feci nescius, inmemor futuri.

Nec me paeniteat iocos secutum

Quos uerbis epigrammaton facetis

Diuerso et facili pudore lusit

Frigens ingenium, laboris expers.

25

Causam, carminis unde sit uoluptas,

Edit ridiculum sequens poema.

Metro Phalaecio ad Faustum

metro falecio . ad faustum A


Metro Phalaecio om. Bh