Priscianus carmen in laudem Anastasii imperatoris


Praefatio

Summi poetae quae solent in uersibus,

Quos imperatorum modulantur laudibus,

Proferre, caelum cum petunt et sidera

Aduersa naturae sequentes impie,

5

Tibi sciens quod displicent nimis pio,

Nihil nefandum, nil nisi uerum loquar.

Nam qui tribuit mortalibus caelestia,

Sapientium damnatur arbitrio pari;

Et si qua uere praedicat, non creditur,

10

Cum falsa ceperit canens exordia.

Quare, precor, libenter audias tua

Quae cuncta non ego potero producere

(Non mille dentur si mihi linguae, simul

Fons ingeni sit carmen effundens nouum),

15

Sed parte ferre qua ualeo pro uiribus,

Decerpta lucem conferat quae cantibus.

Quod more miro fit; solent nam carmina

Addere decus rebus magis quam sumere.

Deo fauente iam subibo pondera

20

Laudis, serenus quae releuat uultus mihi,

Praesens ubique cernitur qui sensibus,

Arcana nudans principis mitissimi.

Accipe Romanum clementi pectore carmen,

Accipe quod soleo caelesti reddere regi

Munere pro uitae, pro pulchro lumine solis;

Namque Deum sentis placari carmine tantum,

5

Quem sequeris princeps animo iustissime recto,

Qui tibi regna dedit, cui debes omnia soli

Prospera quae bellis pariter uel pace tulisti.

Audax nam uenio praeconia dicere uestra,

Quae finit caelum, quibus omnis cingitur orbis.

10

Nec mirum tales ex tanta stirpe creatos

Pompeii, proprio quem culmine Roma locauit;

Cuius quis meritos ualeat numerare triumphos,

Quos uidit Titan linquens repetensque profundum,

Quos medio ueniens steterat miratus Olympo?

15

Sed tamen egregio, Pompei, cede nepoti.

Namque genus, quod tu, terrarum uictor ubique,

Indomitum Tauri linquebas collibus altis,

Hic domuit penitus conuellens semina belli;

Quod celso positum fortunae uertice nuper

20

Et nullum finem credens felicibus esse

Impia condebat terris monumenta dolorum

Vexatis domibus raptu stuprique furore,

Cum similes omnes ad pessima damna putabant;

Non honor aut aetas potuit defendere quemquam;

25

Legibus euersis, certo munimine rerum,

Vique potestatem sola tellure tenente;

Tunc praui scelerum capiebant praemia laeti,

Iudiciis nimium iustos damnare coactis;

Nam uanum nomen retinebant inrita iura,

30

Vmbraque iustitiae rebus restabat inanis.

Paupertas nulli tenuis prodesse ualebat,

Quae solet esse salus raptorum tempore regum;

Namque dabat poenas, ut non praesentia ferret,

Et stupuit sese damnis maioribus esse

35

Quam plenos opibus largis grauibusque metallis.

Corpora nam, spolii si copia nulla dabatur,

Vexabant uinclis, uexabant stipite duro.

Cladibus his tandem caeli rex liberat orbem,

Cum dominum (melius sed patrem dicere possum)

40

Praebet Anastasium tanta pietate uigentem;

In cuius uita uirtutes cernimus omnes:

Est iustus, sapiens, castus fortisque piusque,

Est clemens, stabilis, moderatus, mitis, honestus,

Et, loquar ut breuiter quod sentio corde sub imo,

45

Possidet hic ueterum quidquid laudatur in ullo:

Antoninum huius pietas, sapientia Marcum,

Et mitem Neruam lenissima pectora uincunt,

Promeruitque Titus non tantum mente benigna;

Gloria magnanimi Traiani cesserit isti:

50

Nam quis tot domuit simul uno marte tyrannos

Rupibus aduerso quos duxit Isauria fato?

Quos bonitas domini placidissima cedere iussit

Moenibus ex urbis, uoluit nec laedere prorsus,

Quamuis supplicium debentes soluere mundo;

55

Sed non ille pater, qui sustinet omnia dextra

Atque pari libra iusti momenta repensat,

Adnuit impune sceleratam linquere gentem.

Nam furor immissus commouit marte nefando

Et Romae caecos rapiendas traxit ad arces,

60

Vindicta ut pereant merita lucemque relinquant.

Tristia nam rursus cupientes damna referre

Et Latiis multo regnis peiora minantes

Principis inuicti felix exercitus armis

Ductoresque fide nec non uirtute potentes

65

Omnibus adficiunt caesos profugosque ruinis

Cum ducibus sceleris ducentibus improba signa.

Vt leo, qui regnans silua dominatur in alta

Per Libyae saltus, nisi nobilis ira lacessat,

Non mouet arma, suas stimulat nec uerbere uires;

70

At si commoueat clamor, si turba coronae,

Infremit horrendum simul et distendit hiatus

Sanguineis torquens ardentia lumina flammis

Et ruit in medium, prosternens arma uirosque

Nec uis ulla potest uenienti obsistere contra:

75

Impetus hos frangit, pulsos hos demetit unguis,

Pars lacerata iacent inimici dentibus oris,

Hos metus exanimat pereuntes uulnere nullo:

Viribus Augustus sic saeuos perculit hostes

Per uarios sternens casus non fanda furentes.

80

Graecia iam taceat iactans mihi Bellerophonten,

Qui uicit Solymos, ut rursus bella mouerent:

At semel hos dominus noster felicibus armis

Sic domuit, post haec ne possint esse rebelles;

Quod nec ductorum Seruilius optimus olim,

85

Pro merito laudum cui nomen Isauricus illo

Marte datum fuerat, potuit praestare Latinis.

Non illos aurum, non uis, non copia ferri,

Ne castella quidem praeruptis ardua saxis,

Nec tantae ualidis munitae moenibus urbes

90

Quantas non ullus uictorum ceperat ante,

Exitiis rapiunt dignis et principis ira;

Et qui spe fluxa frustrati cuncta tenebant

Nil satis esse sibi credentes tela mouendo,

Cautibus angustis conclusi fata trahebant

95

Peioremque famem crudeli morte tulerunt

Quae plus corrupit quam cetera funera uictos,

Et mentes auidas orbis consumpsit egestas.

Principe pro iusto taceat quis fulminis ictus?

Nam quos non ualuit robur corrumpere Martis

100

Nec tot ductorum circumdata moenia uallo,

Deiicit hos summi genitoris dextera flagrans

Iniustos contra praesenti numine pugnans.

O pietas praestans, toto memorabilis aeuo,

Pro qua cum uentis sociantur proelia nimbis,

105

Ignibus et rapidis armantur fulgura bello

Percutiuntque sono concussa tonitrua montes.

Quid tempestates memorabo fluctibus ortas,

Atque hostis Lyciae proiectas litore classis,

Cum uice Romani functae sunt militis undae,

110

Sceptrifer et cepit pelago pugnante triumphum?

Omnia sic habuit uirtus elementa saluti!

Quis repetat totiens acies stragesque peractas

Aequatasque solo sublimi tegmine turres,

Agminibus domitis cum parte cadentibus omni

115

Flumina torrebant fluuiis mutata cruoris

Et prope corporibus raptis sunt ostia clausa;

Tunc mare confuso rutilauit sanguine tinctum

Et saturi pisces tempsere cadauera plura.

Sic qui sperabant captiuas ducere matres

120

Atque frui spoliis urbis sacrique palati

Et reges iterum (infandum!) se reddere nobis,

Lumine cum caeli terrae caruere sepulcris.

At reliqui patrias aedes urbesque relinquunt

Orbati natis, lugentes pignora cara:

125

Moenia subuertunt, quaecumque reliquerat ignis,

Et uicti aetherio poenas sensere Tonanti

Reddere se iustas contempto mille per annos

Vltoremque Deum post clades esse fatentur

Atque sui casus se causam scire fuisse.

130

Sed tamen Augusti superat clementia cuncta,

Qui stratos releuat, domuit quos Marte superbos,

Hostibus et pacis concedit munera pacis,

Gaudens nunc proceres securos fidere uita

Imperiumque suum uiuendi ponere fructum.

135

Insidias nemo diras metuitque uenenum

Linguae, quo multi ceciderunt crimine ficto.

Perdita res populi fuerat sub tempore diro,

Restituit tamen hanc domini prudentia mira,

Perficiens firmum quod cepit debile regnum.

140

Multa simul uario concurrunt ordine rerum

Diuersosque trahunt angusto pectore sensus;

Ac ueluti Delphis Phoebas cum numine plena

Omnia quae fuerant, quae sunt pariterque futura

Conspicit et cupiens prohibetur prodere luci,

145

Sic ego concipiens tua, princeps, plurima facta

Quae tibi debentur diuersis partibus orbis,

Non possum uerbis animo proferre parata;

Quocirca laudum relego fastigia summa.

Nunc hominum generi laetissima saecula currunt,

150

Quos inopes dudum faciebant iussa nefanda;

Quae propter multi sedes fugere parentum,

Quae pater et dominus terrae deleuit in aeuum

Argenti releuans atque auri pondere mundum,

Perpetuoque parans sibi maxima praemia caeli

155

Diuitias temnit, quo prodest omnibus unus.

Namque cibum poterant qui uix adquirere uitae,

Oblato miseri thensauris munere flebant,

Munere cum gemitu tristi lacrimisque coacto;

Quippe dabat causas uiolentis lucra parandi

160

Et mala quae plures pridem dixere canentes

Romano uestras uel Graio carmine laudes.

Et quo sceptra loco dederat tibi rector Olympi,

Quo caput ipse tuum primo diademate cinxit,

Hic sibi donari librorum uidit aceruos

165

Censibus infestos, seruantes scripta dolorum,

Munera suscipiens flammis aeterna beatis,

Ad quas accessit placidus magis omnibus aris.

Aspexit uestros radiis sol aureus ignes,

Et placuere diem uiolantia lumina fumo

170

Quae pura fulgens accendis mente serenus.

Ipse locus uobis ostendit iure tropaea,

Obtulit et uinctos oculis domitosque tyrannos

Ante pedes uestros mediis circensibus actos.

Aemilius quondam Paulus fortissimus ille

175

Sic regem Persen populo spectante Latino

Curribus inuectus Tarpeiam traxit ad arcem

Placauitque Iouem Capitolia templa tenentem;

Omnipotens sed te superum conspexit ab arce

Numina placantem caelestia templa tenentis.

180

Auspiciis gaude, princeps, felicibus aulae,

Cui Deus omniparens renouandum credidit orbem

Iustitiamque iubet descendere rursus ab axe

Et faciles precibus populorum praebuit aures,

Quorum prostratas recreasti funditus urbes

185

Portibus et muris, undarum et tractibus altis.

Nunc tuto nautae repetunt uera ostia uelis,

Qui dubio quondam peiora pericula ponto

Iam patrias oras tolerabant naue tenentes,

Naufragium ratibus fessis statione minante

190

Disiectis claustris quibus aequor frangitur altum;

Sed nunc uota Deo seruati pectore toto

Pro pietate tua, qua respicis omnia, fundunt.

Agricolas miserans dispendia saeua relaxas;

Curia peruersis nam cessat moribus omnis,

195

Nec licet iniustis solito contemnere leges:

Nunc equites horrent rectorum iussa uehentes

Nec lucri causa commiscent sacra profanis.

Iudicis ipse sedens iudex caelestis imago

Per te respondes populis oracula sancta,

200

Proicis et nullos, nisi qui non iusta reposcunt.

Aurum non adhibes, moderantes ante solebant

Quod dare, ne liceat socios euertere furtis,

Exemploque doces quaestum contemnere turpem.

Tirones forti numeros nunc milite complent

205

Veraque non pretio, sed robore signa merentur.

Quid quod dispensas cerealia munera uitae,

Luxurie prohibens urbes cautusque futuri?

Nec sensum populis caeli paenuria praebet,

Si desint imbres, nec linquit copia uictus,

210

Consiliisque tuis seruamur saepe paternis.

Aegyptum septem sic seruat Iosiphus annos

Ille, pudicitiae meruit qui sidera fama,

Cuius placauit sapientia numinis iras,

Memphitae regis soluens insomnia mira;

215

Horrea nam primus Nili construxerat oris

Luxurie prohibens urbes cautusque futuri

Atque famem potuit diuina uincere cura.

Per te seditio penitus deletur ab urbe

Innocuos spolians sub terras sole retracto;

220

Nam ciues mediis caedebant moenibus ense

Bacchantes stimulis uini plausuque frementes

Et spoliis pacis gaudentes nocte paratis;

Ipse uetas ludos, animarum damna, nefandos

Atque uoluptates prohibes a sanguine sumi,

225

Corporis et causa pascendi perdere uitam,

Humanos arcens lacerari dentibus artus,

Dentibus, armatur rabies quibus atra ferarum;

Et superans omnes mentis nouitate benignae,

Sufficis haud animo cupienti commoda cunctis

230

Largiri; quamuis numerum uincentia donas,

Ingenuos releuas occulte munera praestans;

Namque cupis superi te cerni lumine solo,

Corrupitque tuum non ulla superbia pectus

Affectusque bonos minime fortuna nouauit;

235

Et quicumque prius caperes quam sceptra rogatus

Offendit propriae temeratus crimine culpae,

Felicis domini fruitur nunc tempore laeto

Praemia pro poenis speratis sumere mirans.

Omnia sed superat, princeps, praeconia uestra

240

Propositum, sapiens quo fidos eligis aulae

Custodes, per quos Romana potentia crescat,

Et quo, Roma uetus misit quoscumque, benigne

Sustentas omni penitus ratione fouendo,

Prouehis et gradibus praeclaris laetus honorum,

245

Ne damni patriae sensus fiantue dolores;

Fortunam quare tibi debent atque salutem

Votaque suscipiunt pro te noctesque diesque.

Nec non eloquio decoratos, maxime princeps,

Quos doctrina potens et sudor musicus auget,

250

Quorum Romanas munit sapientia leges,

Adsumis socios iusto moderamine rerum;

Et solus doctis das praemia digna labore,

Muneribus ditans et pascens mente benigna.

Haec propter celsi dominator maximus axis

255

Infestos uestris auertit ab arcibus hostes,

Quos furor iniustus uiolato foedere mouit,

Euphratis uasti prope maxima flumina raptim

Ex improuiso latronum more ruentes.

Sed Deus in propriam cladem conuerterat illos,

260

Consiliisque tuis iustissima damna tulerunt.

Haec eadem cunctos, bello quicumque lacessunt

Imperii columen uestri pacemque, manebunt,

Vt sol oceano tollens mergensque iugales

Cernat Anastasii florere per omnia nomen:

265

Vtraque Roma tibi nam spero pareat uni

Auxilio summi, qui conspicit omnia, patris,

Quem placas omnem stabilis pietate per orbem

Templa nouans renouansque Deo fulgentia semper

Lucraque uera putans aurum consumere iuste.

270

Experti nuper sumus ergo, sceptrifer, omnes,

Quanta tuum pectus seruat praesentia regis

Caelestis, propria bonitate pericula pellens.

Nam cum mole sua supra te nauis iniqua

Sese cum uentis ueheret uelisque nefandis

275

Atque salus dubiae penderet maxima uitae,

Vitae, qua leges Latiae, qua cuncta tenentur,

Ipse Deus pelago praesens exhausit ab alto,

Quantus adest pro te ostendens discrimine magno,

Non aliter summum solitus monstrare fauorem.

280

Sancta pios homines testantur scripta per aeuum,

In quibus historiae tales sunt mille bonorum,

Quorum sic uirtus praefulserat omnibus annis,

Dextra quod eripuit diuina e casibus illos,

Nec prius enituit pietas quam tecta salute,

285

Ex insperato dederat quam numen Olympi.

Hoc rex omnipotens in uobis ipse probauit,

Qui peperit mundum, qui lumine cuncta tuetur,

Quem recolens animo ueneraris tempus in omne,

Pignoribus dignis decoratus sanguinis alti;

290

Nam quid commemorem Pauli mitissima corda

Quem tibi coniungit munimen laudis honestas,

Non solum generis uenerandi uincula sacra;

Nam mores sequitur mediocres pectore casto.

Ore canam quonam pietatis culmina tantae

295

Qua fratris natos animo complecteris aequo,

Non patrui tantum, sed patris more colendo,

Indole quos nutris dignos et stirpe parentum?

Hypatii uestri referam fortissima facta

Qui Scythicas gentes ripis depellit ab Histri,

300

Quem uidit ualidum Parthus sensitque timendum?

Quas laudes meritas Augustae dicere possim,

Auctor quae fuerat tantorum et causa bonorum,

Dum patrium munit tam firmo principe regnum

Permittitque uiro mundum seseque tuendam?

305

Ex omni sensus inuicta cupidine praua,

Cuius fama piae uulgatur in omnibus oris,

Plus fecit quam quod sexus concesserat illi,

Prouida cum tantum Romano profuit orbi.

Numen, quod caelum, terram pontumque reuisit,

310

Ausoniis seruet regnis haec munera semper,

Barbariaeque ferae capiant iuga uera subactae,

Votaque firmentur populi Sanctique Senatus.