Alcimus Auitus poematum libri 5

Reference basis text: R. Peiper, 1883

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Other sections


Hactenus in terris undas potuisse canenti

Terram inter fluctus aperit nunc carminis ordo.

Illic diluuium quos perderet, ante petiuit,

Nunc ad diluuium pleno succensa furore

5

Sponte sua current periturae milia gentis.

Sed non, ut dignum tanti praeconia facti

Eloquium captent: diuina in laude uoluntas

Sufficit et famulo monstrari munere uotum.

Quod si quis nequeat uerbis persoluere grates,

10

Non minimum uirtutis habet uel credere gestis,

Signa per electos quae porrexere priores.

In quibus excellit longe praestantius illud,

Quod pelago gestum rubro celeberrima perfert

Scriptorum series, in cuius pondere sacro

15

Causarum mage pignus erat pulchramque relatu

Pulchrior exuperat praemissae forma salutis,

Historiis quae magna satis maiorque figuris

Conceptam grauido peperit de tegmine uitam.

Sustinuit duros externa in sede labores,

20

Cum Pelusiacae seruiret subdita genti,

Plebs oppressa diu: densi quam pondere caeni

Et laterum numeris operis mensura diurni

Adflictam saeui uexabat fraude tyranni.

Inuisam sibimet frendens qui crescere turbam,

25

Augeri doluit famulos; nam iusserat, ut lux

Vidisset quoscumque mares, mox docta necaret

Omnis anus natumque premat sollertia sexum.

Sed tamen auersae fugerunt talia matres

Atque interdictos detrectant perdere fetus,

30

Persistente deo plebem diffundere sanctam:

Quoque magis mens caeca trahit crudelia uota,

Hoc plus adcrescunt tenerae primordia gentis.

Viderat interea genitor de sede superna

Afflictamque manum placido prospexerat ore.

35

Iam sacer innocuas dederat de fomite flammas

Et rubus in rubeo uiridis permanserat aestu:

Quo signo spinas nostrae feruescere mentis

Et lucere, pium qui non consumeret, igne

Deuotus nosset sanctis in cordibus ardor.

40

Ilicet electi uates mandata ferebant,

Depromit regi cum primus talia Moyses:

"Seruitii longo lassatam pondere plebem,

Oppressos cophinis umeros attritaque colla

Quasque opus adsiduum fecit durescere palmas

45

Laxandi iam tempus adest: dimitte precantes

Tandem caelesti domino persoluere uota

Et conplere datos patrio moderamine ritus".

Ille fremens inquit: "Quae tanti causa tumultus

Quisue nouus populum deus exigit omine misso?

50

Scilicet haec uacuae tangunt caelestia curae,

Vt dominus dominis famulos nunc tollere priscos

Vellet et ad tumidos mittat mandata rebelles.

Quis deus iste foret, cui me parere necesse est?

Aut sceptris celso quid formidabile regi?

55

Sed uestras nimium seducunt otia mentes:

Et nisi laxatos requies concessa foueret,

Nulla superuacuis tererentur tempora uerbis.

Quae si castigans restringat sarcina maior,

Inlicitus uetitum conari desinet ausus.

60

At uos, signifero qui talia uota ducatu

Instruitis uanoque gregem subuertitis ore,

Conspectus uitate meos uultumque cauete.

Ditem namque Pharon uel pollentissime cursus

Testor Nile tuos et diuae uocis Anubem,

65

Cum rabidus latrat, iam non inpune futurum,

Si nostrum rursus repetant haec dicta tribunal".

Virgam forte manu gestabat legifer heros,

Quo baculo nitens gressum tum dextra regebat;

Excutit hanc ualido proiectam comminus ictu.

70

Tum, mirum dictu, commotum serpere lignum,

Non insensibiles ceu promit palmite ramos

Vita mouens tantum, quos praestat crescere fructus:

Sed flexu reptans mutati et corporis usu

Sensum animamque gerens coepit decurrere uirga.

75

Mox anguem formata refert. conterritus haesit

Aeternumque niger tunc palluit ore tyrannus.

Sed ne confusum tali subcumbere signo

Cerneret adsistens uultu nutante satelles,

Dissimulat summo rem gestam credere iussu.

80

Nec diuina uolens, hominum sed facta putari

Praecipit, ut quoscumque magos uel carmina doctos,

Inlicitam diris temptantes fraudibus artem,

Aegypti longinqua darent hostilia, cogens

Murmure funereo faciat monstrare minister.

85

Vndique tunc iussi concurrunt et medicatas

Armant quisque suas noto phantasmate uirgas.

Dant iactae uanas species anguesque putati

Inlusos terrent oculos fallente figura.

Nec longum tumuere magi: consumitur omne,

90

Quod fecisse rati. fictos namque arte dracones

Primus adhuc mordax absorbuit ore cerasta.

Postquam uirtutis clausit spectacula Moyses

Victorisque tenens caudam tellure leuauit,

Decedit serpens ligno uultusque recedit,

95

Diriguere uagi durato corpore flexus.

Quid multis? fit uirga prior, qua deinde sacerdos

Plurima succiduo monstrauit tempore signa.

Hinc dirum frendens Pharaonis conscius ardor,

Diuinae incipiens per cuncta resistere dextrae

100

Et, quae cognoscens, nolens tamen ipse fateri,

Protenus expulsos iussit discedere uates.

Illi diuinas pulsant cum fletibus aures,

Vt fremitus gentis tandem frenetur iniquae,

Quam grauius saeuam monitus fecere superni,

105

Ipsis quin etiam caelestibus arma minantem.

Tum pater accipiens gemitus lacrimasque precantum

Taliter hortatu blando solatur amaros.

"Ne tantum uacuo submittite corda timori,

Plebs mea, quam toto mundi de corpore sumptam

110

Elegi et propria solam mihi sorte sacraui.

Iam nunc cernetis, quanto primordia uestra

Prosequar auxilio saeuos ac persequar hostes.

Ducam sublimem portenta per omnia dextram.

Nec uolet in paucis Pharius rex cedere signis,

115

Longius ut duram uincant miracula mentem.

Post haec laxatos quin et discedere coget

Expelletque solo: quod nunc negat, ingeret ultro.

Ibitis ad magnas post fortia proelia sedes,

Qua uocat expectans praefertilis ubere terra

120

Et claras uictis condetis gentibus urbes.

Vos modo promissis tantum confidite donis

Et, quos deposcent ingentia facta labores,

Laeta ferat uirtus seseque ad prospera seruet".

Talibus auditis melior spes accipit illos.

125

Adtollunt animos palmasque ad sidera tendunt

Concipiuntque fidem uotis gratesque rependunt.

Postera lux dubios primum praemiserat ortus

Et successorem depulsa nocte ferebat

Insistens aurora diem: tum flumina sanguis

130

Inbuit et subito maduerunt arua cruore.

Sed non hoc minimis portentum contigit undis,

Fluuiorum rex ipse rubet nec lumine prisco

Nilus agit proprium, quem sumpsit fonte, nitorem.

Quin magis auerso, ne tangat pristina, Nilo

135

Sanguis in extremum certans manare canalem

Carnosus, non carnis erat nec corpore fusus,

Aut strages quam multa simul quo uulnere possit

Lympharum damnum proprio supplere cruore.

Naribus obstructis pressi uinctoque natatu

140

Interiere simul peregrini in gurgite crasso

Auxeruntque suo saniem de funere pisces.

Et fortasse rear cladis mortisque futurae

Sanguinis indicio iam praecessisse ruinam,

Hoc ipsum ni poena foret; nam scilicet omne

145

Aegypti spatium, uel quo patet ampla Canopus,

Mox inter pingues sitiens defecerat undas,

Si non omnipotens celerem super arua medellam

Spargeret et nitidos reuocaret uallibus amnes.

Tum uero ut requiem pestis subducta reduxit,

150

Effertur rursus dilata morte tyrannus

Et uix euasum contemnens mente flagellum

Innocuam flagris persistit subdere gentem.

At quid per cunctam stilus aestuet ire superbi

Perfidiam caesi numerans periuria regni?

155

Sed tamen extorquent uarium mendacia monstrum

Vndaque uicino uixdum purgata cruore

Ranarum foedis texit cantatibus urbes.

Conplentur cellae, strati, penetralia, mensae,

Sustinet innumeros regalis purpura saltus

160

Atque premens homines frendet subcumbere ranis.

Quarum mox cumulis tonitru feriente subactis

Congestisque sonans muscarum nubis ad auras

Exiit infecto corrumpens aere flatus,

Illic quas scinifes uocitant. quantosque uolatus

165

Pendula conmittunt leuibus corpuscula uentis

Pinnarumque uices peragunt stridentibus alis:

Fundunt se pariter turbataque moenia conplent.

Et licet inmersis defigant uulnera rostris,

Plus horror quam poena mouet. sed tollit et istam

170

Ventus agens, cessat laxata molestia paulum

Confestim cessante metu nec longius ira

Sentitur, quam plaga calet: sed peste remota

Succedunt aliae grauius. consumitur omne

Iumentum cunctosque greges nox abstulit una.

175

Nec tantum damnosa reos portenta fatigant:

Vertitur ad carnem, quae suscitet ira dolores.

Insidunt penitus turgentia uulnera membris

Et sacer incubuit percussis artubus ignis.

Creditur hic etiam casu contingere languor:

180

Sed morbus mentis discrimina corporis urget.

Praeterit ille dies: tum demum luce secuta

Concutitur caelum tonitru nubesque coactae

Terribili splendore micant: ferit omnia fulgor

Fulmen agens, totas uno sub tempore mortes

185

Aethere turbato terris elementa minantur.

Ignibus inseritur praegrandis pondere grando,

Non ut nube solet terris nimbosa uenire:

Sed quemcumque cadens ut deprimat atque ruinam

Pondere uel solo faciat. coniungitur ergo

190

Grandineum flammis feruentibus aere frigus

Et natura neci seruans adsignat utrumque.

Hic primus stragem sparsis dat mortibus imber:

Exim restantem surgit consumere fructum

Brucus et excusso confidens crure lucusta.

195

Hoc sed docta malis et iam discrimine crebro

Tamquam lene satis callosa superbia duxit.

Insequitur uelox, grauius quae uindicet, ira.

Caecas mane nouo surgens sol sparserat umbras

Et laetus iubaris splendebat fronte sereni,

200

Cum surgens mediam nubes se porrigit atra

Nascentemque diem depulso lumine clausit.

In molem nox densa coit, perit obrutus aer

Palpantesque manus densas sensere tenebras

Atque repercussus uexatur anhelitus aeger:

205

Et si sopitos flando quis suscitet ignes

Aut flammas excire uelit, conpressa necantur

Lumina nec uibrant restrictos pondere motus.

Quo quemcumque loco tenebrosus repperit horror,

Continuit, uidit nullum nec uisus ab ullo est.

210

Squalentes pariter uiuentia milia credas

Infernas intrasse domos aut forte reuulsa

Obice terrarum patriam sordentis abyssi

Migrasse in superos ac mundum luce fugata

Sub leges misisse suas. tres perdidit ista

215

Nocte dies dignis pendens periuria tellus.

Istaec damnati; nam cetera fulgidus orbis

Continet et solitos distinguunt tempora cursus.

Moyses interea lacrimas, ieiunia, uota

Continuat precibusque frequens ac peruigil instat,

220

Maioris natu fultus solamine fratris.

Instruit hos sacris simul informatque creator,

Mystica sollemnem quo pandat uictima ritum.

"Cernitis, ut multa desudans clade reatum

Aegyptus contrita gemat satis undique tacta,

225

Sed tamen inmota perstans ceruice rebellis?

Nec portanda diu praecedunt ista ruinam.

Aegrotat, quodcumque tumet, nec sana superbo

Causa subest, iunctum monstrat mens turgida letum.

Vnus adhuc restat, qui uindicet omnia, luctus

230

Postque nouem decima percellat caede merentes.

Vos modo perpetuos sacrorum discite mores

Cultibus et propriis mansura lege tenete.

Mensibus in cunctis, orbis quos circinat anni,

Iste caput princepsque foret, quem nomine belli

235

Gentiles uocitant, uos tantum dicite primum:

Lunaque bis septem cum fecerit addita noctes.

Vespere tum sero dabitis primordia sacris.

Sumite mansuetum perfecti temporis agnum,

Qui careat macula et purum det corpore uellus.

240

Hoc animal festis mactabitis, huius utrumque

Signabit sanguis nitido de corpore postem.

Hoc dabit indicium seruandae cura salutis,

Cum percussor aget tacitam sine uulnere caedem;

Perspiciat sacro limen maduisse cruore

245

Hoc tantum transire uolens. distantia talis

Custodiet uestras sparsis a mortibus aedes".

Sic nos, Christe, tuum saluet super omnia signum

Frontibus inpositum: sic sanguis denique sanctus,

Tunc praemonstrati dudum qui funditur agni,

250

Oribus infusus postes lustrasse tuorum

Inter labentis feruentia funera mundi

Credatur casuque tuos discernat ab omni,

Dum non signatos percurrit funere mucro.

Tu cognosce tuam saluanda in plebe figuram,

255

Vt, quocumque loco mitis mactabitur agnus

Atque cibo sanctum porrexerit hostia corpus,

Rite sacrum celebrent uitae promissa sequentes.

Fermento nequam duplici de corde reuulso

Sincerum nitidae conspergant azyma mentis.

260

Finierat rector leges et foedera festi

Paschalis mandare uiris, quod protenus omnes

Arripuere simul. peragunt conuiuia laeti

Sollemnisque nouo cultu disponitur esus,

Transeat ad seros quae condita forma nepotes.

265

Nox erat et mediam carpebant cuncta quietem

Vmbraque libratas iamiam diuiserat horas:

Ecce uenit tacito per dira silentia motu

Angelus, exerto missus qui saeuiat ense:

Nec confusa datur subiti sententia leti,

270

Omne malum sed sorte cadit longeque uidetur,

Quem petat in tenebris praefixi funeris ordo:

Maiores natu pereunt florique leguntur

Ad mortem, primos luci quos edidit ortus.

Cum dominis famuli pereunt natique potentum

275

Permixta cum plebe cadunt, sic uilis, ut ille

Quem celsi tenuit molientem purpura fulcri.

Haec nuda tellure iacent, haec serica uelant.

Disparibus stratis sternuntur corpora leto.

Non quemquam mors aequa timet, non excipit ullos,

280

In uiuis tantum qui discernuntur, honores.

Pauperis ad fletum nulla pietate mouetur;

Ditibus ut parcat, nullo corrumpitur auro.

Aegrotum sanus, longaeuum iunior ante

Migrat: huic soli debet confidere nemo.

285

Hoc tantum tamen est, sibimet quo mortua distent,

Viuant ut meritis, qui conplent tempora sorte.

Hic numquam penitus morti licet; auferat etsi

Iure potestatis lutea conpage creatum,

Semine mortali genitum terraeque reductum:

290

Iustorum in factis leto nil ceditur ulli.

Ergo ut percussas suboles confusa repente

Aula uidet, currunt flentes ad funera matres;

Mors patet et mortis non paret uulnere causa.

Pectora contundunt pugnis crinesque reuellunt

295

Vnguibus et nigras festinant scindere malas.

Nec dominos planxere diu, mox occupat omnes

Luctus quamque suus, sonat unus in aethere clamor

Non uno ex fletu. coniungit uoce tumultum

Nulla uacans a morte domus. tum lumine multo

300

Omni curatur populosum funus in urbe.

Iustitium iustum cogit maerere merentes.

Et dum quis proprio seruat lamenta dolori,

Exequias tardant luctus inhumataque turba

Dilata iacuit tantisper sorte sepulchri:

305

Et nisi iam tandem uacuos et honore carentes

Vel nuda tellure locet uel concremet igni,

Vix collecta manus, quae tantos clauderet urna.

Tum regem circum commoto murmure sistit

Maesta cohors humiles depromens uoce querellas.

310

"Heu nimium nostris aduersa potentia rebus

Hebraeum populi, totiens cui uindice dextra

Militat omne malum, totus cui denique mundus

Pugnat et irato succedunt prospera caelo.

Vis quaedam secreta dei maiorque potestas

315

Haec in sceptra furit gentemque ulciscitur ipsam

Orbis iactura: solos pereuntia saluant

Victores elementa suos redimuntque cadendo.

En iacet Aegyptus nec iam reparabilis ultra.

Atque utinam poenas uiuis damnumque per arua

320

Ferret adhuc diuina manus nec funere tanto

Deceptam subita uacuasset caede Canopum!

Tandem parce solo causasque expelle ruinae,

Dum leuior strages, dum quisquam luce tenetur,

Dum superest, qui terga premat, qui limite trudat

325

Et, nequam si forte uelint ex corde morari,

Non sinat eiecto depellens hospite cladem.

Permoueat noster natorum funere luctus,

Permoueat te forte tuus: uel pauca superstent

Pignora, quae tantos tergant seruata dolores

330

Et detruncatae reparent dispendia gentis".

His dictis lacrimas populus dedit. ipse superbus

Frangitur ad fletum princeps uictumque fatetur.

Haec perturbata sed dum tractantur in aula,

Hebraei uatum studio monitisque supernis

335

Optima quaeque sacris fingunt epulisque requiri;

Vasaque, sollemnis quae poscat plurima cultus,

Ornamenta etiam uestesque, monilia, gemmas

Vt reddenda petunt: nec tardus commodat hospes

Ditat et ignorans trepidam manus aemula plebem.

340

Quae iam digna tuis pandantur laudibus ora,

Summe pater, qui tam saeuo sic uteris hoste?

Adnuit aduersus, largitur munera nolens,

Quae tecum dimisse feras: nec soluere tantum

Sufficit oppressos, opibus ditantur euntes

345

Thensaurosque nouos libertas reddita sumit.

Inter feruentes inimica in sede furores

Praedatur dominum fugiens fallitque uidentem.

Praesentem uacuat; non tam discedere pulsos

Quam laetos migrare putes. portantur auari

350

Sic Pharaonis opes: quem tunc mercede soluta

Seruitii longum credas taxasse laborem

Nonnumquam rectis et, quae contraria, prosunt

Et, quae laeua malus uoluit, mutata recurrunt

In dextrum uertente deo solosque nocentes

355

Vis odii perimens meditata in uulnera ducit

Et partos fratri laqueos incurrere cogit.

Egressi interea trepido de rege ministri

Conpellunt celerare fugam coguntque uolentes,

Praecipitant alacres et festinantibus instant

360

Pellendasque putant pulsa cum gente ruinas.

Iam prope centenum conpleuerat aduena lustrum

In regnis, Aegypte, tuis, ex tempore quondam

Quo priscus patriarcha Iacob perduxerat illic

Bis sena cum prole domum carosque nepotes,

365

Quo per fecundum creuerunt milia patrem.

Procedit tandem populus moxque agmine iuncto

Diram linquit humum tenebrisque ac luctibus orbam.

Nam uicina dies nondum produxerat ortus.

Haec nox festa deo redeuntibus annua sacris,

370

Haec genti sollemnis erit, quae soluitur hoste.

Primo conspicuus fulgebat in ordine ductor

Legifer adiuncto praecedens agmina fratre.

Post quos belliferae disponunt arma cohortes

Ducunt et ualidas instructo robore turmas.

375

Arma ferunt humeris, enses per cingula laeuo

Dependent lateri, presso tum uertice cassis

Fulget et albenti certat lux ferrea lunae.

Nituntur iaculis alii clipeosque sinistris

Voluunt et rapido meditantur bella rotatu.

380

Gaudet pars etiam pharetris uolucresque sagittas

Hostis in occursum mittendis mortibus aptat,

Aut si forte uirum fugientia terga sequatur,

Vt pinnata leues transmittant spicula uentos.

Incedit pauidum postrema per agmina uulgus

385

Non inpar numero, caelum cum pingitur astris

Aestuat aut motus pelagi crispantibus undis,

Litore uel quantas conuerrit fluctus harenas

Vel quantis stillant umentia nubila guttis.

Mirantur Pharii satrapae nec credere tantum

390

Se potuisse uident: placet eiecisse tot hostes.

Sed non haec acies acie saluabere ferri.

Quamlibet innumeris peditum stipere cateruis,

Vnus pugnabit cunctis pro milibus auctor.

At populus lento moderatus tramite gressum

395

Arreptum carpebat iter, praecedere tantum

Adgressis ducibus, quantum uel tarda senectus

Vel rudibus reptans infantia sustinet annis,

Ne praematurus fragilem contristet eundo

Aetatem sexumque labor. sic cuncta supernus

400

Dispensat nutus plebique adsistit ouanti.

Ergo ubi signatis sederunt milia castris

Armatusque pedes uulgus uallauit inerme,

Vespere tum primo stanti adsimulata columnae

Insistens puro resplenduit aethere flamma:

405

Non tamen ut moto dirum micat ignis in axe,

Prodita cum terris caeli portenta minantur

Seu morbis tristem bellisque aut cladibus annum:

Sed radiis fulgens et lumine candida laeto

Ostendit nitidum castris mirantibus ignem.

410

Diffugiunt tenebrae uicinaque sidera cedunt

Et latuit rutilis oppressus fulgor in astris.

Obstipuere uiri primum, perterruit omnes

Incussitque metum nouitas, tum luminis usus

Paulatim caeleste iubar commendat amori.

415

Maxima nocturnas iam pars exegerat horas

Et uoluenda dies instabat sorte propinqua:

Cunctorum ante oculos per caelum uisa moueri

Arripuitque uiam populo spectante columna.

Protenus hanc patres sancti sensere sequendam,

420

Esse ducemque ducum: laeti mox praesule tanta

Abrupere moras, castris excedere certant.

Tunc, ut quaeque tribus primum sortita laborem,

Ordine carpit iter, sequitur tum cetera pubes.

Haec inter clarum rediens lux pandit olympum,

425

Flammea pallescit conspecto sole columna.

Vertitur in nubem totus, qui fulserat, ignis,

Sed species perstat tensae super aethera formae.

Tertia nocturnos deterserat hora liquores

Et matutinas scandens sol uicerat umbras:

430

Ecce nouum dictu, caelo seruata sereno

Frigida feruenti iussa est opponere nubes

Se radio densumque parat tenuissima tegmen.

Sic circumiectis, tellus quis ardet eoa,

Aestibus ignorat genuinum turba calorem,

435

Vesperis ut credas leni respergere flatu

Blanda uel umentes diffundere frigora uentos.

Nec tamen hanc nubem taetro suffusa colore

Forma dabat nec concreto sic horrida uultu,

Vt terrent, ualidos cum promunt nubila nimbos:

440

Sed qualis madidi, solem cum uiderit, arcus,

Tanta fuit pulchrae species extenta columnae.

Noctibus ignis erat lumenque accensa ferebat,

Cum sol torreret, gelidi dabat umida roris.

Has alternantem ducens cum tempore sortem

445

Mutauit natura uices, substantia discors

Muneribus propriis concordem reddidit usum.

Si mansit, mansere uiri: si mota, secuti.

Si multis etiam iussa est pendere diebus,

Subdita defixo tardabant agmina uallo.

450

Ista quater denis pietas percrebruit annis,

Dum uastos heremi curris, Iudaee, recessus

Vincla pedum firmante uia, dum tempore tanto

Non adtrita suum seruarent tegmina pondus

Mollitieque noua prisci durantis amictus

455

Sic longaeua foret, quod non damnosa uetustas:

Dum sacrum populo uictum candentia manna

Ferrent et caeli frugem terrena uiderent.

Per quam sublimis praediceret ante figura

Edendum ex utero purum sine semine corpus,

460

Quo caperet pascenda salus de sede superna

Inlabente deo sanctis altaribus escas.

Hoc signo summus percussa rupe sacerdos

Protulit inriguos populis sitientibus haustus.

Christum namque uides stabilem consistere petram,

465

Percussus iaculo largas qui praebuit undas

Porrexitque suis sacro de uulnere potum.

Hebraei interea laeti ducente columna

Per terras gressu, per caelum uisibus ibant.

Ecce iterum Phariis insedit mentibus ira

470

Et populus sine more ferox his uocibus armat

Tandem postremos uicina morte furores:

"O nimium stultis inludens mentibus error

Praestigiaeque satis nebulosa in fraude peractae.

Nonne pudet famulam nullo certamine gentem

475

Sic inpune rapi? quo numine praesule tanto

Deseruit uacuas discedens accola terras?

Rura uacant, coeptis desistunt oppida muris.

Non solitum consurgit opus, non cultor in agris

Exercet ualidos adtrito dente ligones.

480

Torpidus exactor siluit nulloque tumultu

Feruida consuetos repetunt suspendia census.

Quin potius sumptis exercitus inruat armis

Inbellemque manu profugosque reducat alumnos.

Quos si seruilis tantum succenderit ausus,

485

Vt telis certare uelint, mox occidat omnis

Confusa cum plebe manus: feruentibus armis

Permixtae pereant confosso pectore matres,

Vberibus iunctos configant spicula natos.

Prolem quisque suam cernens ante ora cadentem

490

Oblatis optet iugulis succurrere mortem.

Orbatum nostros faciat libare dolores

Vltima sors populum: sic uiuens omnia perdat,

Tum pereat. densa campi sub strage latentes

Tristi committant inhumata cadauera caelo.

495

Inde ubi iam totos satiauerit ense furores,

Thensauros reuocet fugientes dextera uictrix".

Talibus excitas acuebant flatibus iras

Inridente deo, solus qui dispicit omnem

Conatum rigido meditantem uana tumore

500

Consiliumque ducum cassato dissipat actu.

Ergo bella rogant, feruens rapit arma iuuentus,

Spumantes ducuntur equi phalerisque potentes,

Suspendunt alacres splendentia frena iugales.

Pugnax pompa nitet, subiectos curribus axes

505

Aurato temone trahunt: tum cetera pubes

Induitur chalybe aut fuluo circumdatur aere.

Hi loricarum uasto sub tegmine gaudent,

Intexit creber sibimet quas circulus haerens,

Atque catenosi crepitant per corpora panni.

510

Ast aliis tenui concurrens lammina ferro,

Qua se succiduas iunctim scandente per oras

Flectitur, adsuti cratis compacta metalli,

Horrentes habitus diuersa fecerat arte.

Et tamen ardentum cuncta inter tela uirorum

515

Terribilis plus forma fuit; quis namque furentes

Spectet, quos laetos uix possit cernere uultus?

Inclusae galeis facies et ferrea uestis

Cinxerat iratas armorum luce tenebras.

Progreditur collecta manus: rex ipse frementes

520

Curru cogit equos, telis tamen undique saeptus

Delituit, densam reddunt hastilia siluam.

Concutitur pulsata rotis et pondere tellus,

Angustauit humum latam stipata iuuentus

Conclusitque uias. quidquid uirtutis habere

525

Aegyptus potuit, totum mors proxima ducit.

Iunxerat interea, ponto qua Magdalus instat,

Hebraeus populus rubranti castra profundo

Euasos credens securis mentibus hostes.

Dum resident fixoque parant requiescere uallo,

530

Cernunt puluereas in caelum surgere nubes.

Cunctatis primum mox agmina saeua patescunt,

Non tamen infensas patitur conmittere partes

Sole sub occiduo uicinus proelia uesper.

Distulit in lucem uallatus bella tyrannus,

535

Et fors ardentes nondum compesceret iras

Nec seruare furor potuisset foedera nocti

Auroramque uelit motis praecedere signis,

Flammea ni retro subsistens forte columna

Obiectu medio gentes discerneret ambas.

540

Contemplans rex ipse tamen mirabile lumen

Sic ignem metuit, quod sensu feruidus ardet.

Paulatimque mori non profuit: itur ad unam,

Quae claudat cunctas pelago pandente, ruinam.

Plebs trepidat conclusa loco finemque sequenti

545

Expectat pauefacta die, non tela nec ullas

Bellorum molita uices, sed uoce leuata

Vatibus insistens: "O terque quaterque beati,

Aegyptus quos morte tulit tellure uel ampla

Vrnam defunctis suprema sorte parauit!

550

Digni qui tantos nequeant sentire dolores

Nec stragem prolis uel pignora capta uidere.

Alitibus nos esca dati nec sede sepulchri

Condita deserto soluemur corpora uasto".

Talia uoce uiri: respondit luctibus omne

555

Vulgus et accenso persultat turba tumultu.

Tum sancti coepere duces promissa referre

Solarique metum fletusque abstergere dictis.

"Quaesumus, ingratos deponite mente timores

Experti multum nec desperanda putetis,

560

Quae tantis spondent caelestia munera signis.

Infidisne potest elabi cordibus umquam

Aegyptus tot caesa malis interque flagella,

Subcumbens quae sensit humus, uos cunctaque uestra

Adflicti regno saluos uixisse sub hostis?

565

Quid de transactis dicatur? nempe uidetis

Vt mediatricis curet tutella columnae,

Ne quid ab aduersa liceat nos fraude uereri.

Quin magis erectas firma spe tollite mentes.

Vltima namque dies defixa est crastina genti,

570

Quae nunc bella crepans sumptis confidit in armis.

Non sic pugna foret nec telis tela feretis

Obuia nec uestro uobis sudore triumphus

Hac uice proueniet: caeli pugnabitur ira,

Qua uobis placido peragentur proelia nutu".

575

Talibus intenti uates deiecta leuabant

Corda uirum, sancta sedantes uoce timorem.

At pontum ualidus feruenti flamine uentus

Vrebat tota consumens nocte profundum,

Contra naturam genitor dum fulminat undas,

580

Ardet et adflatus percusso in gurgite fluctus.

Iam matutinum peruenerat horrida tempus

Vix acies primosque nitens aurora rubores

Spargebat mundo: taetris cum protenus omnes

Erumpunt castris, fremit undique mota iuuentus.

585

At pauidae plebis postquam peruenit ad aures

Clangentisque tubae percussit pectora terror,

Arripiunt carpuntque uiam, qua proxima ponti

Litora sollicitant rubro nudata liquore.

Vt summas pelagi populus peruenit ad oras,

590

Cessit confestim ducti reuerentia fluctus

Expanditque uiam, cui terram clauserat hostis.

Machina, pendentis struxit quam scaena liquoris,

Frenatas celso suspenderat aere lymphas.

Adgreditur medium fugiens uincensque sequentes

595

Gens electa dei, figens uestigia terris

In regione maris. calcantur saxa profundi,

Conterit et nudum percurrens orbita limum.

Torridus adspectum scissis sol inserit undis

Ignotamque nouo contingit lumine terram:

600

Longior et radius spatium descendere tantum

Certauit fessumque iubar uix inpulit imis.

Credidit exclusos primum fluctuque repulsos

Inque fugam uersos Pharius dare terga tyrannus.

Praecipitare moras tali iubet agmina uerbo:

605

"Ecce iterum fugitiua cohors pendentia bella

Deserit auxilioque pedum confisa recedit:

Vos armis premite et clausis insistite tantum,

Cetera pontus aget". uix haec perdixerat: illi

Prosiliunt cursuque ruunt adtingere litus.

610

Vt uenere, uident arentis uasta profundi

Insolitam praebere uiam pansoque recessu

Ceu trepidas fugisse piis calcantibus undas;

Hos quoque per siccum tutos descendere callem,

Securos pelagi atque sui, non arma nec ipsum

615

Formidare satis patientem uincula pontum.

Substitit ad modicum restrictis motibus agmen

Frenaque suspensos tenuerunt ducta iugales.

Atque aliquis, cui uel tenuem permota calorem

Tunc scintilla dabat cordi, sic forte locutus:

620

"Quis deus a prisco detorquet cardine mundum

Lege noua mutatque uices et condita turbat?

Nam si seruatur rebus natura creatis,

Monstriferae quae causa uiae? quid denique restat,

Si mare transitur gressu, nisi nauibus arua

625

Sulcentur caelumque suo decurrat ab axe,

In superos inferna leuent, plaga feruida caeli

Algeat, adflatam succendat scorpius ursam:

Haec nisi confusus rerum subuerterit ordo.

Non duce me quisquam siccum descenderit aequor:

630

Sit suspecta mihi quae semita dirigit hostem.

Nam si bella uelit librans aequalia numen,

Obice seruata fugitiuum clauserat agmen.

Nunc habeant tantumque uagos sua monstra sequantur.

Nec satis amplectar, scissum circumuenit alte

635

Quod pelagus nudo celans discrimina fundo".

Excipit haec ardens cum seditione tumultus

Instantisque latens urget sententia leti.

Vicerat aequoream pedibus plebs inclita uallem,

Gurgitis et uacui conexa uolumina linquens

640

Post baratrum superas scandebat litore terras.

Effertur nigri dux agminis et Pharaonem

Ira subit proprio uocitatum nomine Cencren.

Arripiunt pariter reserati concaua ponti

Inuaduntque uiam. Quid non furor audeat amens?

645

Hinc equitum pars agmen agit, pars inde citatis

Ire iubet stimulis rapidas super arma quadrigas.

Vt medium uenit frendens equitatus in aequor

Accusatque moras tam lati gurgitis ardens

Ira uirum, tremit artato pars altera mundo:

650

Tum per sublimem splendenti nube columnam

De caelo uox missa tonat uerbique superni

Interpres sanctum conpellans nomine Moysen:

"Venit, ait, tempus, mea quo mandata probentur:

Aegypto iam finis erit, iam clade suprema

655

Tot castigatam uicibus sententia gentem

Puniet expugnans: ensis succede flagellis.

Tu modo diuisum uirga iam percute fluctum

Atque reducta suos adsumant aequora uultus".

Ille genu fixo siccati marginis oras

660

Et litus, cui fluctus abest, mox iussus, ut adsit,

Percutit insigni credens mysteria ligno.

Hinc subitus crepitare fragor, tonat undique circum

Lympha ruens primumque illic conmittitur unda,

Qua monstrabat iter Phario sors ultima regi.

665

Postquam clausa uia est fluctusque repellit euntem,

Paenitet intrati iam gurgitis et fuga serum

Molitur reditum: trepidae dant terga cohortes

Armaque proiciunt. pontus fugientibus instat

Occurritque sequens: perit undique circumiectus

670

Decurrentis aquae laxatis murus habenis.

Ille ferus semper, iam mitis morte sub ipsa:

"Non haec humanis cedit uictoria bellis;

Expugnamur, ait, caeloque euertimur hoste.

Effuge quisque potes uictusque euade satelles

675

Nec iam tela deo conatibus ingere cassis".

O si conpunctas humana superbia mentes

Ante obitum mutare uelit! quid denique prodest

Tunc finem posuisse malis, cum terminus urget,

Praesentis uitae spatium dum ceditur aeuo?

680

"Confitearis"! ait sanus scriptura ualensque.

Si tunc peccatum quisquam dimittere uouit,

Cum peccare nequit, luxu dimittitur ipse.

Ergo exaltatis pendens sustollitur undis

Mox mergenda phalanx: lympharum monte leuata

685

Pondere telorum premitur, fundoque tenaci

Indutum reuehunt morientia corpora ferrum.

Pars exarmatis cum primum libera membris

Inplicuit nantes miseris conplexibus artus,

Auxilio decepta perit pariterque tenentes

690

Alterno sub fasce ruunt nexique necantur.

Ast alii, lassata diu dum brachia iactant,

Incurrunt enses iaculisque natantibus haerent,

Concolor et rubro miscetur sanguine pontus.

Quin et conspicuus princeps Memphitidis aulae,

695

Candentes ducens nigro rectore iugales,

Inspector cladis propriae gentisque superstes

Vltimus ingressis per currum naufragat undis.

Bella uacant pugnante salo uincitque quietus

Israhel solo peragens certamina uisu.

700

Tum uallis conpleta perit fluctuque reuerso

Ducitur extentum planati gurgitis aequor.

Litore iactantur tum taetra cadauera toto

Exposuitque suum pelagus super arua triumphum.

Inclitus egregium sollemni carmine ductor

705

Describit factum, toto quod psallitur orbe.

Cum purgata sacris deletur culpa fluentis

Emittitque nouam parientis lympha lauacri

Prolem post ueteres, quos edidit Eua, reatus.

De qua sermonem praemisso carmine sumpsit,

710

Luctificos replicat tenuis dum pagina lapsus.

Si quid triste fuit, dictum est quod paupere uersu,

Terserit hic sacri memorabilis unda triumphi,

Gaudia quo resonant, crimen quo tollitur omne

Per lauacrum uiuitque nouus pereunte ueterno;

715

Quo bona consurgunt, quo noxia facta necantur,

Israhel uerus sacris quo tingitur undis;

Consona quo celebrat persultans turba tropaeum,

Quo praecurrentes conplentur dona figurae

Quas pius explicuit per quinque uolumina uates.

720

Nosque tubam stipula sequimur numerumque tenentes

Hoc tenui cumbae ponemus litore portum.

1

potuisse ω

patuisse ψ Sirmondus