Naturae genitor, quae mundum continet omnem,
Annue, rex caeli, positum telluris et undae,
In quas imperium mortalibus ipse dedisti,
Materie tanta me promere carmine digno.
5
Incipiens terrae tractus pontique meatus
Et fluuios canere atque urbes populosque per orbem
Discretos, late refluum memorare parabo
Oceanum, tellus quo cingitur aequore tota,
Insula ceu sese diffundens litore uasto.
10
Non tamen assiduo teres undique margine circum
Clauditur haec, bifido sed brachia litore pandens
Artatur rapidos cursus ad solis utrimque,
Assimilis fundae. sed quamuis corpore toto
Vna sit haec, homines tris dicunt esse diremptas:
15
Et primam Libyen, post Europen Asiamque.
Sed Libyam Europae discernit finibus amplis
Linea, quam obliquant Gades atque ostia Nili:
Qua boreae excurrit Memphitis terra sub axes
Atque locum uouit Spartano fama Canopo.
20
Sed terras aquilo qua frigore damnat iniquo,
Europen Asiae Tanais disiungit ab oris,
Sauromatas linquens Scythiam qui gurgite uasto
Perstringit praecepsque ruit Maeotida poscens.
At medius finis iamiam declinis ad austrum est,
25
Quas Hellesponti fauces dixere priores;
Sed magis australis sunt terminus ostia Nili.
Per mare sic fluuiosque duos discernitur orbis.
Ast alii terris malunt discernere terras.
Finibus est Asiae latus artum lingua supernis,
30
Caspia quam mediam faciunt atque aequora Ponti
Euxini: locus hic discrimen dicitur esse
Europes Asiae disiungens ruribus arua.
Ast alius finis longissimus exit in austros,
Qui secat Aegypti terras aequorque Sabaeum:
35
Separat hic Libyen Asiae confinia rumpens.
Talia mortales perhibent discrimina terrae.
Circuit oceani gurges tamen undique uastus,
Qui, quamuis unus sit, plurima nomina sumit.
Finibus Hesperiis Atlanticus ille uocatur;
40
At boreae qua gens feruens Arimaspa sub armis
Dicitur ille piger nec non Saturnius, idem
Mortuus ast aliis, minimo quod lumine solis
Perfruitur: tarde radios nam suscipit ortus,
Nubibus et crassis premitur nimbisque grauatur.
45
Vnde tamen primo conscendit lumine Titan,
Eoumque uocant atque Indum nomine pontum.
Sed qua deuexus calidum polus excipit austrum,
Aethiopumque simul pelagus Rubrumque uocatur,
Qua deserta patet tellus ardore perusta.
50
Circuit oceanus sic totum maximus orbem,
Nominibus uariis celebratus et aequore tanto.
Hinc atque inde sinus penetrabilis efficit ille
Exiguos multos, dirimens mare, quattuor amplos.
Persecat Hesperiam primus, qui porgitur undis,
55
Pamphylumque latus Libyae pertendit ab oris.
Hoc minor est, reliquis maior, quem Caspia tellus
Suscipit intrantem uastis aquilonis ab undis,
Nomine Saturni quod Tethys possidet aequor:
Caspius iste sinus simul Hyrcanusque uocatur.
60
At duo, qui ueniunt australis ab aequore ponti,
Hic supra currens mare Persidis efficit altum,
E regione situs qua Caspia uoluitur unda;
Fluctuat ast alter Panchaeaque litora pulsat,
Euxini contra pelagus protentus in austros.
65
Hosce sinus perhibent quos Tethyos efficit unda
Maiores: nam sunt alii multique minores.
Nunc maris Hesperii lustrabo carmine tractus,
Flexibus in uariis qui frangitur aequore pontus,
Has stringens pelago terras, circumfluus illis,
70
Montibus et radens suppostasque urbibus oras.
Adsis, o numen, studiorum praesul et artis,
Ordine principium capiens Atlantis ab unda,
Herculeo celebrant qua metae munere Gades
Caeliferasque tenet stans Atlas monte columnas.
75
Est primus uastis qui pontus Hibericus undis
Diuidit Europen Libya, communis utrique.
Hinc atque hinc statuae sunt: ambae litora cernunt,
Haec Libyes, haec Europes, aduersa tuendo.
Gallicus hinc gurges, qui Celtica litora pulsat,
80
Excipit. hunc sequitur Ligurum cognomine dictus.
Qua domini rerum terris creuere Latinis,
Ad Leucen Petran aquilonis ab axe reductis,
Quae freta Sicaniae concludit litore curuo.
Insula sed Cyrnos propriis pulsatur ab undis
85
Inter Sardonium pelagus Celtumque refusis.
Inde salis tumidus Tyrrheni uoluitur aestus
Ad partes uergens australes. excipit istum
Sicaniae gurges solis deflexus ad ortus,
Qui procul effusus Pachyni distenditur oris
90
Ad Cressam summam, quae prominet aequore rupe,
Qua Gortyna potens, mediis qua Phaestus in aruis.
Arietis hanc rupem simulantem uertice frontem
Pro merito Graii Criu dixere metopon.
Hoc mare Gargani concludit Iapygis ora.
95
Illinc incipiens extenditur Hadria uastus,
Ad boream penetrans pelago solemque cadentem
(Ionius pariter sinus hic perhibetur ab orbe),
Diuidit et geminas diuersis partibus oras,
Quas tamen extremas coniungit terminus unus.
100
Ad dextram partem protenditur Illyris alma;
Post hanc Dalmatiae populorum martia tellus.
At laeuam Ausoniae porrectus continet Isthmos,
Quem tria circumdant maria undique litore curuo:
Tyrrhenum, Siculum nec non simul Hadria uastus.
105
Finibus at propriis exceptant singula uentos:
Tyrrhenum zephyro, Siculum sed tunditur austro,
Hadria succurrens eoo frangitur euro.
At post Sicaniam tractu diffunditur alto
Ad Syrtim pelagus, Libycis quae cingitur oris,
110
Maiorem; post quam minor excipit aequora longe,
Atque sinu gemino resonantia litora pulsant.
Finibus a Siculis Cretaeum tenditur aequor,
Ad solis ueniens ortus, Salmonida poscens,
Dicitur eous qui Cretae terminus esse.
115
Post hanc est geminum mare uastum fluctibus atris,
Flatibus Ismarici boreae quod tunditur acris,
Qui ruit aduersus celsae de partibus arcti.
Quod prius est, Pharium perhibent; hoc litora tangit
Praecipitis Casii montis. post unda secunda
120
Sidonium est pelagus; penetrat qua gurgite pontus
Issicus, arctoas ad partes aequore uergens,
Non longe rectus: Cilicum nam frangitur oris.
Hinc zephyros poscens ueluti draco flectitur undis,
Qui iuga montiuagus uastat siluasque fatigat.
125
Partibus extremis Pamphylia clauditur isto,
Atque Chelidoniae rupes cinguntur eodem.
At procul hunc zephyrus finit Patareide summa.
Post haec arctoas ad partes aspice rursus
Aegaeum, superat qui fluctibus aequora cuncta,
130
Dispersas uasto qui gurgite Cycladas ambit.
Terminat hunc Imbros pariter Tenedosque coercens,
Angusta trahitur qua fauce Propontidis unda;
Asia quam supra populis distenditur amplis
Ad notiam partem, qua latus ducitur Isthmos.
135
Threicius sequitur post Bosphorus, ostia Ponti:
Hoc nullum perhibent terras angustius orbis
Esse fretum dirimens; hic sunt Symplegades artae.
Panditur hinc Ponti pelagus Titanis ad ortus;
Quod petit obliquo boream solemque meatu.
140
Hinc atque hinc medio procurrunt aequore colles:
Vnus, qui ueniens Asiae de parte Carambis
Dicitur australi; sed contra finibus alter
Prominet Europae, hunc Criu dixere metopon.
Ergo conueniunt aduersi, gurgite tanto
145
Distantes quantum ternis transire diebus
Eualeat nauis. bimarem sic aequore Pontum
Aspicias similem cornu, quod flectitur arcus
Neruo curuati distento: dextera neruum
Assimilat (recto trahitur nam linea ductu,
150
Extra quam, boream quod scandit, sola Carambis);
Sed formam cornu geminatis flexibus edit
Litus, quod Pontum cingit sub parte sinistra.
In quam Maeotis penetrans aquilonis ad axes,
Quam Scythiae gentes circumdant undique ripis
155
Et matrem Ponti perhibent Maeotidis undam;
Scilicet hinc Ponti uis exit gurgite multo
Cimmerium torrens per Bosphoron; hic ubi Taurum
Cimmerii gelidis habitant sub finibus imum.
Haec maris est species, splendens haec forma profundi.
160
Nunc tibi telluris regiones carmine pandam,
Vt cernas animo non uisas lumine terras
Atque docens alios lauderis pectore docto.
Incipiens Libye tenuisque a Tethyos undis,
Oceanus Tyrias qua pulsat gurgite Gades,
165
Tenditur ad notias partes et solis ad ortus
Et mensae formam reddit mensoribus artae,
Quam tradunt terrae non aequa margine cinctam.
Terminat haec fines Rubri prope litora ponti
Latos, Aethiopum populus quos possidet alter;
170
Quem calidis iuxta terris pascuntur Erembi.
Has pelli similes pardi dixere priores:
Namque solum squalens orbes distinguit opacos.
Hac sitis, hac umor latos uariatur in agros.
Sed summam Libyen habitant ad Tethyos undas,
175
Alcidae qua sunt statuae, Maurusia plebes.
Post hos immensae Nomadum de semine gentes
Atque Masaesylii nec non Massylia proles.
Saltibus hos duris asper siluisque uagantes
Victus alit saeua quaesitus caede ferarum;
180
Scilicet ignaros terras perfindere rastris
Agricolasque boues plaustris domitare sonoris;
Namque errant nemorum per dumos more ferarum.
Quos prope tenduntur fines Carthaginis altae,
Perpetuas Tyriis celebrat quae condita laudes;
185
Qua regnans felix Dido per saecula uiuit
Atque pudicitiam non perdit crimine falso.
Hanc minor insequitur Syrtis maiorque secunda;
Qua tumor immensus Tyrrheni pellitur aestus
Accessusque furit siccisque recessus harenis.
190
Ast inter Syrtis urbs est, quam nomine dicunt
Esse Nean polin; hanc supra iustissima fertur
Hospitiis gaudens gens degere Lotophagorum.
Hos licet ad fines desertas cernere terras
Extinctis populis Nasamonum marte Latino.
195
Asbystae post hos terrarum rura tenentes
In medio, summus Libycis et gentibus Hammon.
Nec non Cyrene clarorum mater equorum,
Vrbis Amyclaeae populus quam condidit olim.
Marmaridae post haec Aegypti ad flumina uertunt,
200
Gaetulique super sunt uicinique Nigretes.
Continuo post hos sequitur Phaurusia tellus.
Hanc habitant iuxta Garamantes Debride clari,
Quae superat cunctas urbs miro munere fontis,
Frigore qui noctis feruet calefactus et umbris,
205
At solis friget radiis glacialis et igni.
Omnibus extrema populis clauduntur in ora
Aethiopes; Libyes ubi finit litora Cerne,
Oceanum nimio quae pulsat sole calentem.
Nec longe feruent Blemyum <sub> collibus agri.
210
Hinc fluuii pinguis descendunt flumina Nili,
Partibus a Libycis qui currens solis ad ortus
Siris ab Aethiopum populis cognomine fertur:
Versum cultores Nilum dixere Syenes.
Hinc boreae currens ad partes flumine pingui
215
Fertilis Aegypti terras fecundat opimas
Septenoque ferit Pellaeum gurgite pontum.
Non alius tantum fluuiorum ditat harenas
Atque trahens limum complectitur ubere campos.
Hic latis Libyen Asiae disterminat oris:
220
Haec ortus cernit, uidet austros illa calentes.
Hunc habitant iuxta sapientum corda uirorum,
Disposuere uias qui uitae mente potenti
Et primi dederunt sulcos et semina terris,
Obliquos solis tractantes pectore cursus.
225
Horum telluris fines nunc carmine dicam
Et formam, celebrat quam gloria magna per orbem.
Haec igitur latis diffusa patescit in aruis
Fertilis et superans alias pinguedine glebae.
Marginibus laterum formatur at undique ternis;
230
Lata quidem boreae sub litore tenditur oris;
Ast ortus angusta petit summamque Syenen,
Qua celsi mediam montes utrimque coercent,
Irrigui per quam descendunt flumina Nili.
Hanc habitant homines multi pariterque opulenti;
235
Qui ueteris claraeque colunt sub moenia Thebes,
Quam perhibent centum portas habuisse priores,
Filius Aurorae Memnon qua regna tenebat.
Hic sunt et septem mediis in finibus urbes,
Quas celebrat totum discurrens fama per orbem;
240
Et quicumque maris uiuunt prope litora uasti,
Qua lacus est ingens liquidae Serbonidis undae.
Ad cuius zephyrum Macetum sunt moenia regis
Et Pharos Idothees scopuli Pallenidis alti.
Post urbs sub Casio Pelusi uergit ad ortus,
245
Nauigiis populus duris quam possidet aptus.
Non tamen est Libyes ponendus finibus iste;
Scilicet eoas Nili qui continet oras,
Nili, quem circum floret mirabilis arbor
Extinguitque sitim pomo, cui nomen adipsos.
250
Haec facies Libyes, hic claudit terminus illam.
Sunt tamen huic aliae gentes, quae litore summo
Tethyos aut mediis habitant telluris in aruis
Et gratas circum ripas Tritonidis undae.
Hic lapis, heeliotropius qui nomine uero
255
Dicitur, est; uertit radios nam solis, in unda
Siquis eum fusa labris immergat aenis,
Sanguineaque rubens resplendet luce coloris;
Purior at soli renitet nudatus ab undis.
Si placet Europes quoque me tibi dicere formam,
260
Haud taceam. similis Libyae est, sed uergit ad arctos,
Finibus et pariter distentis pergit ad ortus;
Linea namque Asia similis disiungit utramque:
Haec notias spectat partes, aquilonis at illa.
Ast ambas unam si terras esse putemus,
265
Assimilent conum laterum compagibus aequis,
Cuius ad occasus est summum, lata sub ortu:
Sic Europa tibi facili dinoscitur arte.
Ad cuius summum, prope metas Herculis alti,
Magnanimae gentes, dederat quis nomen Hiberus,
270
Ad spatium multum terrarum rura colentes,
Oceanum boreo contingunt frigore durum,
Scrutanturque decus pulchrum sapientibus auri,
Quos tamen haud maculat praesens nec deicit absens.
Qua sunt Germani bellaces atque Britanni.
275
Saltibus Hercyniis Germania subiacet atrox:
Haec tergo similis taurino dicitur esse
Et pascit uolucres, mirum, fulgentibus alis,
Quis ducibus noctu cernuntur flexa uiarum.
Pyrenes sequitur mons. post hunc Celtica tellus,
280
Eridani fontes contingens rauca fluenta.
Hic Phaethonta suum carae luxere sorores;
Hic electra legunt alnis stillantia Celtae,
Sucina quae memorant, mellis uiniue colore,
Quae paleas rapiunt tractu frondesque caducas.
285
Post hos Tyrrheni, quos iuxta solis ab ortu
Incipiunt Alpes; quibus exit gurgite uasto
Oceani rumpens glacialis litora Rhenus.
Hunc prope consurgit fons Histri flumine longo;
Qui poscens ortus Euxini peruenit undas
290
Irriguam Peucen amplexus gurgite quino.
Cuius ad arctoas est partes barbara tellus
Innumeras gentes gremio complexa reducto,
Cui finem faciunt Maeotidis ostia uastae.
Hinc sunt Germanique truces et Sarmata bellax
295
Atque Getae nec non Basternae semina gentis
Dacorumque manus et martia pectora Alani
Atque dromon Tauri retinentes fortis Achilli
Angustum et longum Maeotidis ostia iuxta.
Hos equites supra celeres funduntur Agaui,
300
Atque Melanchlaenum populus metuendus in arcu.
Post Hippemolgi sunt Hippopodesque potentes
Atque Gelonus cum Neuris, pictique Agathyrsi,
Hic ubi descendit porrecta Borysthenis unda
Euxinumque subit Criu prope tracta metopon.
305
E regione iacet locus hic Symplegados artae.
Hic sunt Ardisci quoque Panticapique fluenta:
Diuidui currunt Riphaeis montibus ambo.
Hi miscent qua se ponti glacialibus undis,
Nascitur electrum praefulgens luce nitenti,
310
Mense solet primo qualis splendescere luna.
Hos adamanta legunt iuxta fortes Agathyrsi.
Tot dirimit gentes aquilonis partibus Hister.
Huius ad australes terras Gerraeque feroces
Noriciique colunt bellaces Pannoniique
315
Et Mysi Thracum boreis in finibus orti;
In quorum terris, quas Ponti praefluit unda,
Ignipotens oleo commixto gignitur herba,
Medica cui nomen; cuius compescere flammas
Si quis aqua cupiat, plus ignem pascit in illa:
320
Pulueris hunc iactus potis est extinguere solus
Thraces arant post hos latissima rura tenentes,
Quae torrens stringit finitque Propontidis unda
Atque Hellesponti fauces, Aegaeus et altus.
Nascitur hic scopulis Pallenae gemma refulgens,
325
Asterium perhibent: stellis certare putatur
Et flammae similis splendenti lumine lychnis.
Hi ripas Histri porrectas undique cingunt.
Europae reliquas nunc partes aspice ternas,
Phoebeos uergens quibus eminet illa sub ortus.
330
Prima est, Hispanum quae frangit litore pontum;
Altera, Tyrrhenum quae pulsat molibus aequor;
Tertia, quae Graios circumflua gurgite pascit.
Sed tamen oceanum contingit Hiberica tellus
Occiduum, Calpen qua summam sustinet unam
335
Herculis e statuis; quam supra diues et alta
Tartessus Cempsique, sedent qui collibus imis
Pyrenes, caelum quae tangit uertice summo.
Ast ambas inter tellus iacet Ausonidarum,
Limite quam recto mediam secat Appenninus,
340
Qui mons, incipiens boreis ex Alpibus altus,
In freta Sicaniae porrectas terminat oras.
Hunc urbes circum populi gentesque frequentant,
Quos breuiter retegam nostro tibi carmine cunctos.
Tyrrheni primum fortes, iuxtaque Pelasgi,
345
Cyllenes quondam propria qui sede relicta
Tyrrhenis socias petierunt nauibus arces.
Hos prope sunt omni superantes laude Latini;
Quorum per terras decurrit in aequora Thybris
Regius, irriguo dirimit qui gurgite Romam,
350
Romam, quae genetrix regum dominatur in orbem.
Post hos pingue solum sequitur, Campania diues,
Hic ubi Parthenopes domus est castissima, frugum
Fertilis: hanc pontus propriis exceperat undis.
Ad noton est, longe supra Sirenida rupem,
355
Picentis Silari gurges, spectabile flumen.
Hunc habitant prope Lucani Brettique coloni,
Ad Leucen petram longissima rura tenentes.
Hinc est ad boream Zephyri quae summa uocatur;
Sub qua sunt Locri celeres, qui tempore prisco
360
Istuc reginam propriam uenere secuti,
Ausoniamque tenent, qua currit flumen Halecis.
Moenia cernuntur Metaponti deinde Crotonque,
Quam pulcher gratam praeterfluit Aesarus urbem.
Vlterius pergens hinc templa Lacinia cernes.
365
Post haec est Sybaris, periit quae numinis ira
Praeponens hominum tumulos caelestibus aris,
Poscere qui Pisis ausi certamina soli.
Samnites medio complectitur Itala tellus
In gremio Marsosque simul. tunc deinde Tarentum
370
Tangitur aequoribus, quod muniuere Lacones.
Continuo Calabrae telluris rura sequuntur.
Vsque Hyrii summam sed tendit Iapygis ora:
Qua salis Hadriaci trahitur uastissimus aestus
Atque sinum penetrans Aquileium colligit undas.
375
Alta Tegestraeon postremae moenia terrae,
Qua sinus Ionius finitur gurgite lasso.
Hi sunt Ausoniae populi gentesque potentes.
Flexilis hinc pontus conuertens uergit ad ortus
Atque Liburnorum terras Hyllisque feroces,
380
Bulimeon pariter praestringens litora currit
Et uenit Illyrias late porrectus ad arces,
Quas tollunt montes excelsa Ceraunia summas.
Cernitur hic tumulus, qui Cadmi dicitur esse
Harmoniaeque simul; namque hic serpentibus illi
385
Corpora post tempus longum mutasse feruntur
In senio, postquam patriam Thebasque relinquunt.
Hic ollis aliud posuerunt numina monstrum:
Namque duo tumuli concurrunt, peste futura
Significant quotiens saeuissima damna colonis.
390
Haec regio fontem mirandae concipit undae,
Quem merito ueteres dixerunt nomine sacrum.
Nam gelidus superat cunctarum frigus aquarum,
Accensasque faces si quis prope duxerit undam,
Extinguit flammas; recipit sed rursus easdem,
395
Admoueat dextra cum extinctam lampada fonti.
Sed supra Thracen nec non Epiron ad austros
Principium terrae doctissima Graecia sumit,
Ascendens multum geminoque sub aequore cincta,
Aegaeo Siculoque; mouent quae flamine uenti
400
Diuerso: Siculum zephyrus tenet, eurus at altum
Aegaeum. sequitur Pelopis post insula lata,
Consimilis folio platani, quod muris acutam
Aequiperat caudam; cuius iacet Isthmos imago,
Hellados ad boream sibimet confinia iungens;
405
Latior at tellus, folium ceu flexile, circum
Cingitur aequoribus. zephyrum Triphyllidis arua
Excipiunt; per quam descendit flumine pulchro
Alpheus, qui Messeni discinditur undis
Eurotae: terris ambo nascuntur Aseis;
410
Hic tamen Eleos et diuidit ille Laconas.
Hic mediis habitant late telluris in aruis
Arcades Apidanei sub scopulos Erymanthi;
Qua Melas atque Crathis fluuii, qua currit Iaon,
Tenditur atque uetus qua longo gurgite Ladon.
415
Hic merulos perhibent albos (mirabile dictu),
Hic nasci lapidem, qui tacto accensus ab igni
Extingui nequitur: quem Grai nomine uero
Asbestum memorant; ferri nitet ille colore.
Iuxta est Argiuum tellus pariterque Laconum:
420
Ortus Argiui uerguntque Lacones ad austros.
Aequoribus geminis isthmos pulsatur utrimque:
Hoc Ephyren contra zephyrus, sed uerberat illud
Eurus; in immensum quae mergitur unda profundum
Nomine quam Danai dixere Saronida prisco.
425
Attica sed tellus post isthmon solis ad ortum est.
Hinc Orithyiam Boreas rapuisse puellam
Traditur. hic Ilisos aquis deuoluitur amnis.
Boeotum sequitur finis; quo dicitur unda
Esse potestatis diuersae: namque duobus
430
Fluminibus uertit ueruecum lana colorem;
Hoc fuscat niueas, hoc albat gurgite nigras.
Locridis inde solum sequitur regionis et ora
Thessalis et tellus Macetum cum moenibus altis;
Sub cuius scopulos tangentes uertice caelum
435
Speluncae ueteris seruant insignia cladis:
Finibus in mediis terrarum namque uidentur
Ostrea muricibus siccata latentibus esse;
Diluuium latebras dederat quod piscibus illas.
Concipit et parit hic naturae munere gemma,
440
Quam paeaniten perhibent: praegnantibus ista
Auxilium confert facilis releuamine partus.
Cernitur hinc niueas attollens uertice rupes
Haemus Trhreicius. quem contra tenditur agris
Ad zephyrum regio Dodones lata feracis.
445
Ad cuius notias partes sub rupe Aracynthi
Aetolae gentis sunt belli laude potentis
Campi, quos medios Acheloia persecat unda
Et mare Trinacrium perrumpit Echinadas inter.
Regna Cephallenae prope sunt sapientis Vlixi.
450
Iste galactiten ripis ostendit in altis:
Vberibus prodest nec non infantibus idem,
Et si quis terat hunc, albescit lacte liquescens.
Hunc fluuium iuxta, praeclaros solis ad ortus,
Phocis ad arctoos uentos extenditur ingens,
455
Donec contingat calida ostia Thermopylarum
Sub iuga Parnasi; Cephisos gurgite magno
Quam mediam dirimit descendens murmure uasto;
Qua templum Phoebi memorabile Delphica sedes.
Nunc magno nobis sunt insulae ore canendae,
460
Quas homines toto dispersas aequore cernunt.
Est igitur ponto tellus circumflua prima,
Cui nomen Gadis. statuas haec Herculis inter
A Tyriis colitur, Cotinussa uocata uetustis.
Continuoque iacent Gymnesiae: has Baleares
465
Romani memorant. hinc frangitur aequor Ebuso.
Sardoniae post quam pelago circumflua tellus
Fontibus e liquidis praebet miracula mundo,
Qui sanant oculis aegros damnantque nefando
Periuros furto, quos tacto flumine caecant.
470
Post quam non longe cernuntur litora Cyrni,
Corsica quam pariter geminato nomine dicunt.
Hanc solam perhibent catochiten gignere terram;
Corporibus lapis hic ceu glutine tactus adhaeret.
Nulla tamen tellus altissima robora siluae
475
Sic alibi generat. dehinc rupes Aeolidarum,
Quas septem numero perhibent cognomine Plotas;
Quippe uiam ratibus pelago dant undique uasto.
Trinacriae post has moles distenditur ampla,
Cardinibus ternis laterum quam terminat actus;
480
Procurrens Pachyno longe claustrisque Pelori
Exterrensque rates Lilybaei cautibus aspris.
Eminet ad zephyrum Lilybe Pachynusque sub ortum
Aspicit Ausoniam boreaeque Pelorus ad axes.
Qua mare uix superant nautae cum mille periclis
485
Angustum, rapido quod frangit gurgite saxa.
Traditur hic pelagi diruptas uiribus olim
Excepisse fretum terras, cogente ruina.
Plurima sunt istic totum memoranda per orbem.
Dianas fons est (Camerina gignitur unda),
490
Quem si quis manibus non castis hauserit umquam,
Laetifico tristis non miscet pocula Baccho.
Haec eadem montem mirandum sustinet Aetnam,
Vertice qui summo rigida niue temperat ignem,
Nec superant flammae frigus nec frigora flammas.
495
Hic salis <en> Acragas miracula possidet unus,
Naturas in quo proprias mutare uidetur
Ignis et unda: salem namque illum soluere flammae,
Vnda solet crepitus illi coniuncta mouere.
Hic et Halesinus fons est mitissimus undis,
500
Tibia quem extollit: cantu saltare putatur
Musicus et ripis laetans excurrere plenis.
Cernitur egregius lapis hic, cui nomen achates;
Hoc dederat fluuius, cuius generatur ad undas;
Hanc simulacra uides uenis ostendere gemmam.
505
Aequoris at Siculi, quod uastis funditur undis,
Ad noton est pontus Libyae Syrtisque uadosa
Maior; at ulterius si pergas, cerne minorem
Occiduam, iuxta quam Menix insula fulget
Et Cercina simul, Libyca statione patentes.
510
Hadria qua penetrat, uenias si parte sinistra,
Atque legas Calabrum litus, tunc insula magni
Ostendit sese Diomedis nomine dicta:
Quo profugus quondam uictor concesserat ille,
Coniugis incestae per fraudes Aegialeae.
515
Ionium pergens Absyrtidas aequor ad ortus
Circuit: has olim Colchi tenuere feroces,
Lassi dum frustra Medeae furta sequuntur.
Continuo post hasce Liburnidas aspicis altas
Ad notias partes; hinc saeua Ceraunia nautis;
520
Insulae Ambraciae contra cernuntur in alto,
Et Corcyra potens, Ithaces atque aspera tellus,
Et quas oblimat riuis Acheloius amnis,
Flumine torrenti praecelsam Chalcida linquens.
Sed multae Amnisi boreae sub parte uidentur:
525
Aegylaque, inde Cythera, Calauria dura colonis;
Ad radios uergit sed Carpathus. hanc prope Crete
Pinguis et umbrosis extendens collibus Iden,
Ante ortus solis perhibent quam fulgere sole.
Gignitur hic alimos; quam si quis mordeat herbam,
530
Compescit damnumque famis rabiemque diurnam.
At Rhodos Aegyptum contra iacet, insula diues,
Suniados contra quoque summum rupis, ad ortus;
Nubila quam numquam uetuerunt lumine solis;
Nam purus carae potitur telluris. Abantas
535
Supra sunt Salamis nec non Aegina. sed ortus
Cernentem Cyprum pontus Pamphylius ambit.
Post haec sunt ternae citra Patareida summam,
Fama Chelidonias celebrat quas nomine terras.
Nec procul est Arados Phoenices aequore cincta.
540
Aegaei uero diuersis partibus alti
Ad fauces artas multae sunt insulae Abydi,
Confines Asiae dextrae Europesque sinistrae;
Ad boream tamen haec pertendunt ordine longo.
Europes Macris contingit Abantias oram
545
Et celsa Scyrus, Peparethus sacraque Lemnos,
Fertilis atque Thasos, simul Imbros, post Corybantum
Moenibus antiquis Samothracia cernitur aucta.
Ast Asiae partem quae tangunt aequore primam,
Delon circumdant; has dicunt Cycladas esse.
550
Continuo Sporadas ceu stellas aspicis almas,
Ioniasque simul; quas inter Caunus et altae
Sunt Samus atque Chius, celebratae nomine claro.
Aeolicae post et Lesbus Tenedusque sequuntur.
Et sinus inde Melas Helles prorumpit in aequor.
555
Panditur hinc pelagus tumidaque Propontide feruet
Ad boream; saxisque uiget Proconesus in illa.
Est etiam laeuis Euxini partibus una,
Quam Leucen perhibent, aduersa Borysthenis amni,
Pascit aues quoniam multas candore niuali.
560
Hic animas perhibent heroum laude potentes
Degere securas, uirtutis munere pulchro.
Cimmerium recta sed si quis Bosphoron ibit,
Cernitur huic dextra uastae Maeotidis unda
Insula mole graui stans, Alopecea lata.
565
Post quam Phaenagoren Hermonassamque nepotes
Egregiae quondam coluerunt gentis Ionum.
Insulae hae celebres pelagi sunt nomine claro.
Ast alias refluum circumdat Tethyos aequor,
Quarum demonstrem positum regionis et auras.
570
Aethiopes habitant Erythraeam pectore iusti,
Atlantem iuxta longaeui; finibus olim
Venit Hyperboreis quae gens post fata perempti
Geryonae, domuit quem uirtus Herculis ingens.
Sed summam contra Sacram cognomine, dicunt
575
Quam caput Europae, sunt stagni pondere plenae
Hesperides, populus tenuit quas fortis Hiberi.
Ast aliae oceani iuxta boreotidas actas
Sunt geminae, Rhenique Britannides ostia cernunt;
Hic etenim lasso perrumpit Tethya cursu.
580
Has tamen haud ualeat spatio superare per orbem
Insula. perfulget nigro splendore gagates
Hic lapis, ardescens haustu perfusus aquarum,
Ast oleo perdens flammas; mirabile uisu,
Attritus rapit hic teneras, ceu sucina, frondes.
585
Nec spatio distant Nesidum litora longe;
In quibus uxores Amnitum Bacchica sacra
Concelebrant, hederae foliis tectaeque corymbis.
Oceani tranans hic nauibus aequor apertum
Ad Thulen uenies, quae nocte dieque relucet
590
Titanis radiis, cum curru scandit ad axes
Signiferi, boreas succendens lampade partes.
At nauem pelago flectenti aquilonis ab oris
Ad solem calido referentem lumen ab ortu
Aurea spectetur tibi pinguibus insula glebis.
595
Hinc tepidos proram conuertens nauis ad austros
Taprobanen uenies, generat quae magna elephantes
Per fines Asiae; iacet haec sub sidere cancri.
Litoribus cuius saliunt densissima cete,
Quae pascit uastum mare Rubrum montibus aequa;
600
Tenditur horribilis quorum per terga, per armos
Spina ferens cladem fatumque sub ore feroci;
Quippe solent pariter nauem sorbere uirosque:
Nam mala tam pelagus quam terra merentibus offert.
Vlterius pergas si post Carmanida summam,
605
Ogyris occurrat; qua dicitur esse sepulcrum
Regis Erythraei, dederat qui nomina ponto.
Persicus inde sinus penetratur et Icaron offert;
Insula quae fertur nimium placare Dianam.
Tot sunt ingentes, quas cingit Tethyos unda,
610
Insulae; ast aliae diuersis partibus orbis
Dispersae; plures famam latuere minores,
Duris difficiles nautis uel portibus aptae,
Quarum non facile est mihi promere nomina uersu.
Ast Asiae fines ambarum linea monstrat
615
Et formam, contra positarum in imagine coni.
Paulatim trahitur tamen haec orientis ad oras;
Oceanus statuas Bacchi qua tangere fertur
Finibus Indorum postremis, gurgite torrens
Qua Ganges liquido Nysaeos irrigat agros.
620
Non tamen est spatio similis telluris apertae.
Scilicet ambabus penetrabilis unus in illis
Funditur oceani sinus et disterminat ambas.
Ast Asiae gremio triplex mare confluit undis:
Hyrcanum pariter, Parthum simul atque Sabaeum;
625
Haec noton, at boreos Hyrcanum uergit ad axes,
Gurgitis Euxini uicinum; multa uirorum
Milia quod circum degunt per litora Ponti.
Amborum medius campis distenditur isthmos.
Ast Asiam qui mons excelsus diuidit omnem,
630
Incipit a mediis terrae Pamphylidis oris
Et longis sese spatiis producit ad Indos,
Nunc obliqua means, nunc recto limite currens;
Vertice quem toruo perhibent cognomine Taurum.
Cornua nam summus scopulis imitatur acutis
635
Multifidusque suos huc colles spargit et illuc.
Ex hoc innumeri descendunt fontibus amnes
In partes euri, zephyri boreaeque uel austri.
Quis memorare queat fluuiorum nomina cuncta?
Non tamen est unum montis cognomen ubique,
640
Sed uarii flexus uariantur nomine multo;
Singula sed propriis sunt nomina nota colonis.
Nunc igitur gentes illum populosque tenentes
Qui celebres, memorem; sed felix numen adesto.
Maeotae primi tangunt Maeotidis undas,
645
Sauromataeque truces, gens aspera Martis in armis;
Sanguis Amazonidum fortis quos protulit olim,
Sauromatis mixtae quae Thermodonte relicto
Ingentes genuere uiros belloque potentes;
Innumeras habitant qui siluas, gurgite uasto
650
Inter quas Tanais Maeotidis intima pulsat,
Europen fluuio dirimens Asiamque reflexo:
Europen zephyris, Asiam sub partibus ortus.
Caucasiis exit cuius fons montibus altis,
Murmure cum uasto Scythiae per plana refusus.
655
Hunc tamen immenso torrentem flumine uertit
In glaciem boreas horrendo flamine saeuus.
Heu miseros homines, habitant qui finibus illis
Aere damnati tristi nimioque rigore,
Quo pereunt pecudes pariter populique uirorum,
660
Ni propere linquant sua rura furentibus euris.
Hi Tanain habitant fluuium prope Sauromatarum.
Cui sunt uicini Sindi quoque Cimmeriique.
Post hos Cercetii; iuxta quos Euxinus altis
Fluctuat aequoribus; nec non Oretaeque feroces;
665
Et qui Troianae post proelia gentis Achaei
Ascalaphi regis uictricia signa sequentes
Dispulsi uentis istas uenere sub oras.
Post hos Eniochi, genuit quos Graecia tellus,
Et Zygii iuxta uiuunt regione sub una.
670
Intima sed Ponti, post fines Tyndaridarum,
Aegypto missi Colchi tenuere coloni
Caucasii montis prope collem et Caspia ponti
Litora; qua celeres descendunt Phasidis undae
Circaeosque secant campos atque aequora Ponti,
675
Nascitur Armenii fluuius qui uertice montis.
Ad cuius partes boreas et solis ad ortus,
Euxinum dirimens et Caspia litora late,
Diffusus spatium per longum panditur isthmos.
Quem iuxta terras habitant orientis Hiberes,
680
Pyrene quondam celso qui monte relicto,
Huc aduenerunt Hyrcanis bella ferentes.
Hic Camaritarum gens est carissima Baccho.
Fluctibus hanc propter persaeuit Caspius aestus,
Vndique quem tereti concludit margine tellus.
685
Sed mare non ualeat tribus illud mensibus ulla
Scilicet immenso nauis transire profundo.
Hoc tamen exacuit pars una sub axibus aequor,
Qua tractum refugae miscetur Tethyos undae.
Multa quidem generat uiuis miracula rerum,
690
Sed tamen egregio crystalli pondere gemmam
Atque, malos lemures quod pellit munus, iaspim,
Nocturni manes fugitant quam membra tuentem.
Hoc igitur pelagus quae gentes undique cingunt,
Incipiens numerem primis aquilonis ab oris,
695
Quae uergunt zephyro, quas Caspia litora claudunt.
Primi sunt Scythiae populi Saturnia iuxta
Aequora uiuentes Hyrcanique ostia ponti.
Quos supra grypes ditissima rura smaragdo,
Qualem non alius terrarum possidet orbis,
700
Atque aurum sibimet defendunt pondere puro.
Omnia sed duri superans audacia lucri
Aduersus uolucres, heu, commouet arma uirorum:
Proelia nam faciunt Arimaspi grypibus hostes.
Hic et crystalli perlucet maxima moles.
705
Hinc Thynus sequitur. post fortis Caspia proles.
Hinc sunt Albani bellaces marte feroci,
Vnde canes nati superant genus omne ferarum:
Magnus Alexander missum sibi uiderat inde
Victorem barrique canem rabidique leonis.
710
Post hos Cadusi durissima rura colentes,
Et prope sunt Mardi sequiturque Hyrcania plebes.
Hinc Apyri, post quos Mardus deuoluitur amnis:
Dercibius bibit hunc praeter Bactrusque fluentem,
Per quos Hyrcanum currens descendit in aequor.
715
Sed Bactri mediis habitant telluris in aruis,
Parpessum late prope montem rura tenentes;
Dercibii uero sub Caspia litora uergunt.
Post hos Massagetae trans flumen Araxis, ad ortum,
Hospitibus saeui cunctis belloque feroces:
720
Non Bacchi donum, Cereris nec munera norunt,
Sed lac commixtum potant cum sanguine equino.
Hos iuxta uergit boream Chorasmia proles.
Sugdias hanc sequitur; rapidus quam diuidit Oxus,
Emodum montem qui linquens Caspida rumpit.
725
Inde Sacae nimium certis gens mira sagittis,
Flumen Iaxartem iuxta quibus arua coluntur.
Et Tochari Phrurique et plurima milia Serum.
Illis nulla boum, pecoris nec pascua curae:
Vestibus utuntur, texunt quas floribus ipsi,
730
Quos tenuant lectos deserti finibus agri.
Ast alia Scythiae gens est extrema per arua,
Quos prope sunt tristes uentis et frigore terrae;
Namque niues semper pulsant has grandine mixtae.
Caspius his populis lustratur pontus et oris.
735
Aspice post Colchos nunc et post Phasidis undas,
Occasum uersus, populos in litore ponti
Euxini densos usque ad Chalcedonis ora,
Bosphorus angustat scopulis quae Thracius urgens.
Byzeres primi; quos iuxta terra Vechirum.
740
Macrones post hos pariter Phyliresque sequuntur
Mossynique, domos praebent quis lignea tecta,
Turribus arboreis habitantes, unde uocantur.
Hinc pecorum diues nimium gens est Tibarenum.
Hanc prope sunt Chalybes, durissima rura colentes,
745
Quos labor exercet saeuus ferrique metalla.
Vicinos istis campos terramque patentem
Assyrii complent populi; qua gurgite uasto
Inter Amazonidas Thermodon, Martius amnis,
Armenium linquens montem descendit in aequor.
750
Huc Asiae quondam deuenit alumna Sinope,
Ex qua cognomen ceperunt moenia clara.
Illius fluuii rigidas prope frigore ripas
Inuenies lapidem crystalli pondere puro
Consimilemque gelu nec non splendore nitenti.
755
Gemma micans illic perlucet iaspidis albae.
Iris continuo liquidus decurrit in aequor.
Post Halys est fluuius, boreae qui currit in oras
Atque Carambidis irrumpit prope litora Pontum,
Armeniis primas qui montibus accipit undas.
760
Paphlagones post hos Mariandynique sequuntur
Bithynique uiri pinguissima rura colentes;
Qua Rhebas pulcher gratissima flumina uoluit,
Rhebas, qui rapidi decurrit ad ostia Ponti.
Tot populi terras habitant per litora Ponti;
765
Nam prius expositae Scythiae sunt semina gentis.
Nunc Asiae regio contingens litora nobis
Dicatur; partes calidas quae currit ad austri
Atque Hellespontum transit Syriaeque recessus
Poscit et Arrabiam, quae florent ubere terrae.
770
Sunt Chalcedonii primi post ostia Ponti,
Moenia Byzantis qui cernunt optima contra
Romanisque pie regnis dominantia mundo.
Bebrycii post hos et Mysia montibus alta,
Qua Cius egregia decurrens murmurat unda:
775
Qua nymphas perhibent comitem rapuisse potentis
Alcidae puerum tristissima fata gementis.
Hinc Hellespontum protenditur angulus ingens,
Qua breuior Phrygiae pars est; nam latior intus
Sangarii ripis fluuii uicina rapacis.
780
Tenditur haec positu Titanis pinguis ad ortus;
Altera ad occasus altae sub montibus Idae,
Ilia qua cecidit praeclaro nomine terra,
Ad Xanthi liquidas nec non Simoentis ad undas.
Post haec Aeoliae tellus protenditur orae,
785
Fluctibus Aegaei primis quae tunditur alti.
Inde tenet terras pelagus prope sanguis Ionum,
Per quas Maeander pinguis descendit in aequor
Inter Miletum currens latamque Prienen.
Ad latus istorum boreum sunt moenia clara,
790
Vrbs Ephesus, claudit quam grato litore pontus.
Post has Maeoniae tellus, quae uergit ad ortus;
Et Tmoli colles, fluuius quibus aurifer exit
Pactolus; cuius prope ripas tempore uerno
Si sedeas, dulci capiaris pectora cantu
795
Cygnorum, pascunt quos herbae flumina circum.
Nam florent Asiae per campos plurima prata,
Sed magis ad fluuium Maeandri, gurgite miti
Quem iuxta uoluens se murmurat unda Caystri.
Post hos sunt Lycii, quos Xanthus diuidit amnis
800
Ad mare uergentes; qui Tauri cornua cernunt
Vsque ad Pamphylos, perhibent quem nomine Cragum
Illic aspicies Aspendum, moenia cuius
Eurymedon amnis radit uicina profundo.
Continuoque iacent aliae Pamphylides urbes:
805
Corycium Pergeque calens et celsa Phaselis.
Has supra mediis habitant telluris in aruis,
Ad partes ortus, gens dura Lycaones armis.
Post hos Pisidum pinguissima rura coluntur:
Telmessus, Lyrbe nec non clarissima Selge,
810
Gentis Amyclaeae pulcherrima moenia quondam.
Hinc sinus est longus Cilicum, qui uergit ad ortus
Euxini penetrans uicinas aequoris oras;
Hunc Asiae perhibent angustis partibus esse.
Cui tamen immenso fluuii se gurgite miscent,
815
Per longum Pyramus spatium Pinarusque uoluti.
Flexilis et Cydnus, dirimit qui flumine Tarson.
Hinc aliae Cilicum sunt celsis moenibus urbes:
Lyrnesus Mallosque simul uicina profundo
Atque Soli medio terrarum fine locati.
820
Commagena dehinc regio Syriaeque sequuntur
Vrbes, dispositae per longi litora flexus.
Nam Casii montis qua prominet ora per aequor,
Vergit in occasus diffusis tractibus unda.
Nunc reliquas Asiae partes tibi carmine pandam,
825
Quadrati lateris qua clauditur undique forma,
Et spatiis campos longis protendit in ortum.
Scis etenim memorasse tibi, quod collibus altis
Per totam medius mons ingens tenditur actu,
Qui fines Asiae nigros producit ad Indos:
830
Hoc esto laterum boreum tibi; Nilus ad oras
Hesperies finit; sed Tethys solis ab ortu
Indica concludit; Rubrum mare terminat austrum.
Aspice nunc igitur, dum finem uersibus ortus
Peruenio, retegens tibi ueris omnia rebus,
835
Incipiens Syriae terris, qua parte reliqui.
Quae pelagus supra sub solem uergit et austros,
Vrbibus et multis habitatur; nomine prisco
Quae Caua uulgatur mediam quia collibus altis
Atque humilem Libanus claudit protentus in ortum
840
Occasumque petens Casius; multisque uirorum
Incolitur populis locupletibus alma diremptis.
Namque alii mediis habitant telluris in aruis,
Hosque Syros proprie perhibent; sed litora iuxta
Phoenices uiuunt ueteri cognomine dicti;
845
Quos misit quondam mare Rubrum laudibus auctos,
Chaldaeo nimium decoratam sanguine gentem
Arcanisque dei celebratam legibus unam.
Qui pelagus primi temptantes nauibus altis
Disiunctas gentes docuerunt iungere mercem
850
Et primi stellis numeros nomenque dederunt
Atque oculis (mirum) uoces sentire figuris.
Hi muros Iopes, Gazam quoque Elaida complent
Antiquamque Tyrum, Beryti et moenia gratae
Vicinamque mari Byblum Sidonaque pulchram,
855
Quam iuxta liquido Bostrenus gurgite currit,
Et pinguem Tripolim nec non Orthosida sacram,
Laodicen pariter positam prope litus amoenum
Et Posidi turres et Daphnes optima tempe.
Terrarum mediis Apameae moenia clarae;
860
Ad cuius partes eoas currit Orontes,
Antiochi medius dirimit qui gurgite regna.
Haec omnis pingui tellus est ubere laeta,
Arboribus pariter pecorique et commoda uiti.
Ad cuius fines ueniens, quos terminat auster,
865
Arrabii cernes extremi litora ponti;
Qui Syriam medius disterminat Arrabiamque
Et tangit uergens orientem uersus Elanos.
Diues Arabs post quos latissima possidet arua,
Quae protenta diu cinguntur ab aequore Partho
870
Arrabioque, ferit zephyrus quod flamine saeuo;
Persica nam flatus euroi litora turbant.
Ora sed haec austro tendit subiecta per ortus,
Fluctibus oceani pulsatur et undique Rubri.
Hanc quoque describam tenui ratione recensens.
875
Nam populos pascit felices diuite terra,
Floribus et uariis miracula praebet odoris.
Namque thyo smyrnaque uiget cum turis honore
Et casia nec non et cannae dulcis odore;
Cinnama praeterea iucundae naribus aurae
880
Fertilis haec generat tellus aurique metalla;
Vestibus auratis quare gens utitur illa.
His pueros seruans molochites splendet harenis
Androdamasque lapis compescens pectoris iras.
Sed Libani montis sunt post decliuia primi,
885
Felices opibus, Nabatei nomine dicti.
Chaulasii post hos atque Agrees; inde propinquat
Chatramis, atque Macae contra sunt Persidis aequor;
Minnaeique maris prope Rubri litora uiuunt;
Atque Sabae post hos, nec non habitant Cletabani.
890
Arrabiae populi celebres hi nomine claro.
Sunt tamen et plures alii: nam maxima tellus.
Trans istam zephyri sub partes degit Erembum
Speluncis genus infelix et rebus egenis;
Qui solis radiis nigrescunt corpus adusti
895
Dispersique dolent lustrantes more ferarum,
Non Arabis similes opulentis; scilicet aequa
Omnibus esse potest numquam fortuna bonorum.
Post Libani montem populi sunt solis ad ortus
Alterius Syriae; quae tendit adusque Sinopen.
900
Cappadoces mediis habitant in finibus huius;
Terminus Assyrios sed claudit Ponticus, ille
Thermodon pelagi qua pulsat gurgite fluctus.
Cuius ab eoo decurrit limite uastis
Viribus Euphrates descendens montibus aspris
905
Armeniae longusque noton pertendit; et inde
Ad solem flexus Babylonis diuidit urbem,
Litora deinde ruens perrumpit Persidis undae,
Extrema fluuii sub parte Teredona radens.
Huius ad auroram ripis deuoluitur altis
910
Tigris, aqua superant quem flumina nulla rapaci;
Sed tantum distat, quantum uix septimus ortus
Conficiat pedibus spatii properantibus ire;
Atque lacu medius Thosiges intrat et exit;
Nec uiolatur aqua quamuis penetrabilis illa,
915
Ocior atque uadis emergens cedit amaris.
Hoc tamen omne solum, fluuius quod cingit uterque,
Indigenae populi pro re dixere Medamnam,
Quod medias amnes has terras flumine cingunt,
Agricolis pariter pastoribus atque feracem.
920
Vbere nam laeto florent ibi semina cuncta
Herbarumque toris et gramine laeta uirescunt,
Et uariis rami complentur fructibus alti.
Gens quoque praefulget claris in laudibus illa;
Nam peperit multos celsa uirtute potentes
925
Atque deo similes, licet ut mortalibus esse.
Armenii iuxta quam sunt aquilonis ad axes;
Comminus et fortes quos sentit Mars Matieni;
Quos prope concludunt Euphraten collibus altis
Montes, diuitiis pariter belloque potentes.
930
Ad partes austri Babylon, quam moenibus olim
Mirandis posuit firmisque Semiramis urbem.
Cuius in arce domum splendentem fecerat auro,
Quam simul argentum uarie decorauit eburque.
Hoc quoque pingue solum palmarum diuite silua,
935
Quod fert berylli munus pretiosius auro,
Berylli lapidem liquidum glaucique coloris,
Per loca quae tendunt Asianae ad moenia petrae.
At supra Babylona uides ad flamina uasta
Cissos Massabatasque Chalonitasque feroces.
940
Armenios montes si linquens ibis ad ortus
Medica noscetur tibi tellus; cuius ad axes
Geli sunt Mardique, uiri simul Atropateni.
Ad noton inclinant Medorum rura tenentes
Medea huic fugiens dederat cognomina terrae
945
Hinc Medi uarios usus nouere ueneni.
Quorum per multas spatium diffunditur oras.
Haec generat narcissiten oriente sub ipso
Qui lapis est fuscus; complent hanc undique siluae,
Inter quas homines pecuaria ditia pascunt,
950
Caspiadas tangunt portas qui solis ab ortu.
Rupibus haec celsis Asiae sunt claustra potentis
Qua uia sub boream duplex se scindit et austrum:
Haec regit ad Persas, Hyrcanos ducit at illa.
Sub colles imos habitant post Caspia claustra
955
Martia gens, Parthi telis arcuque potentes,
Viuere qui spoliis gaudent raptuque nefando;
Quae propter bellis homines uexantur in orbe,
Atque optata perit multo pax sanguine mundi.
Post hos est Persis circumdata montibus altis,
960
Assiduis florens regnis et diuite censu,
Ex quo perdomuit Lydorum moenia Sardis.
Cingitur excelsis haec undique collibus omnis,
Aduergens austros post Caspia claustra petensque
Quod proprie pelagus celebrat cognomine latum;
965
Atque tripertitis habitatur finibus illa:
Namque colunt alii rigidae sub partibus arcti
Terras, quas Medi nemorosis montibus umbrant;
Ast alii mediae uiuunt regionis in aruis;
Litora postremi tangunt australia Persae.
970
Prima parte Sabae, mediusque Pasargada, post hunc
Tascorum telis habitat gens fortis et arcu,
Quique tenent populi diuisos Persidis agros.
Amnibus haec multis recreatur et ubere pingui.
Hinc Coros immensus profunditur; inde Choaspes
975
Fonte cadens Indo, qui stringit gurgite Susas;
In cuius ripis praeclarus fulget achates,
Pondere consimilis, uoluit quos unda, cylindris.
Fertilis haec tellus fecundis pascitur auris;
Nam uentis semper florescunt rura secundis.
980
Haec eadem gemmis nimium decoratur honestis,
Quarum quis uarias uires, quis nomina dicat?
Tecolithum memorem, iusto cognomine dictum,
Qui lapides renum tritus potusque resoluit?
Myrrhitenue, bonum nardi cum reddat odorem?
985
Hic aetites est, sonitum cui spiritus addit,
Arcanum crepitans, praegnantibus utilis ille;
Nec non pyrites, digitos qui strictus adurit;
Gemmaque, quae radios emittit candida solis;
Atque selenites, lunaris imagine lucis
990
Qui decus et minuit proprii splendoris et auget.
Respice nunc reliquas Asiae sub finibus oras.
Persidis ad pontum Carmani, solis ab ortu:
Litora pars habitant, mediae pars limina terrae.
Gedrossi post hos tendunt orientis ad ignes,
995
Oceanum iuxta; radiis propioribus inde
Est Scythiae tellus australis, flumen ad Indum,
Qui ponto rapidus Rubro contrarius exit;
Gurgite nam celeri rectus decurrit ad austrum,
Caucasiis oriens primum de montibus altis;
1000
Diuidua cuius Patalene cingitur unda;
Separat innumeras et uasto gurgite gentes:
Ad partem rapidi quam uergunt lumina solis,
Oritas Aribasque simul linique Arachotas
Vtentes laenis et Satraidas simul omnes,
1005
Parpanisi montis sub celsa rupe, Arienos
Nomine communi. qui terras ubere nullo
Florentes habitant; squalent nam sentibus aspris;
Curalli lapidem qui rubrum litore carpunt
Sapphirique decus nigri flauique coloris
1010
Saxorum caedunt uenis, hac merce beati.
Indorum terras hinc Tethyos aequora claudunt,
Quas primo Titan ascendens lumine cernit.
Vnde color populis niger est flagrantibus ortu,
Atque gerunt similes hyacintho fronte capillos.
1015
Effodiunt alii terras aurique metallum;
Ast alii texunt tenuissima tegmina lini
Vel dentes stringunt elephantis ab ore reuulsos;
Scrutantur ripis alii torrentibus imbri
Berylli gemmas glauci nitidumque adamanta;
1020
Atque aura uiridi legitur quae splendet iaspis
Curallique decus liquidi gratique topazi;
Purpureoque amethystos inest suffusa colore;
Diuitias magnas sic tellus illa ministrat;
Assiduisque rigant hanc totam fontibus amnes,
1025
Arboribusque uiget uariis milioque frequenti
Et pretio rubrae perfloret harundinis illa.
Hic alii superant procero corpore tantum,
Insiliant equitum faciles ut more elephantos;
Ast alii uiuunt sapienti pectore nudi
1030
Luminibusque uident rectis (mirabile) solem
Et radios oculis et sacra mente retractant
Signaque concipiunt arcana luce futuri.
Psittacus hic uiridis, decoratus torque rubenti,
Nascitur, humanae simulat qui uerbera linguae.
1035
Nunc age, te fluuios montes formamque docebo
Ipsius terrae, populos gentesque beatas.
Marginibus ternis tellus haec clauditur omnis,
Obliquatque latus per cunctas linea partes.
Hesperios fines immanis terminat Indus;
1040
At notios pelagus concludit gurgite Rubrum;
Sed Ganges ortus et Caucasus excipit arctum.
Hanc homines habitant multi ditesque colendam,
Nominibus uariis discreti et finibus amplis.
Dardanei ripas contingunt fluminis Indi,
1045
Hic ubi praecipitem scopuli fundunt Acesinem
Huncque capax classis uenientem uoluit Hydaspes.
Tertius hos sequitur splendenti gurgite Cophes.
Taxilus inter quos habitat cum gente Sibarum.
Hinc Scodri post hos sunt Peucaleique feroces
1050
Gargaridaeque truces; auri qua pondus honestum
Deuoluens Hypanisque trahit rapidusque Magarsus:
Quos capit Emodo missos Gangetica monte
Tellus, porrigitur quae ad terrae Colidis austros,
Oceani tangens pelagus sub collibus altis.
1055
Quos uolucres metuunt celeri contingere penna,
Vnde locis Grai posuerunt nomen Aornis.
Hic uia, quam celebrat nomen, Dionysia Bacchi,
Cui statuas dederat uictoria finibus illis.
Hic Tylos est, superans uastae miracula terrae,
1060
Insula. namque uiret cunctis in partibus anni,
Nec foliis nudat ramos autumnus in illa,
Assidueque tenet florens genus arboris omne.
Hic adamas fulget lymphantia pectora sanans
Et prohibens miseris occulti damna ueneni;
1065
Quem minime ualeat ferrum superare nec ignis:
Frangitur hircino maceratus sanguine tantum,
Sed tepido, fractis multis incudibus ante.
Hic iuxta positus magneten uiribus arcet
Occultis ferri raptu; uel tractibus ante
1070
Admotum retrahit, defendens robore miro.
Hic lychnis lucem simulat splendore lucernae;
Hinc meruit nomen praeclaro lumine dignum.
Tot sunt per terras uulgatae nomine gentes.
Nam reliquas quae mens ualeat mortalis in orbe
1075
Dispersas numerare tibi sine numine magno,
Quod bene disposuit terras pontique profundum,
Sideribus uariis decorans caelestia templa
Et multis recreans gratisque coloribus arua,
Munera per populos tribuens diuersa uirorum?
1080
Sed uos terrarum tractus gaudete per aeuum,
Et quaecumque mari circumdatur insula uasto,
Oceanusque simul nec non penetrabilis unda,
Quam gremio tellus sinuoso suscipit alma,
Et fluuii montesque, lacus quos continet orbis.
1085
Nam pelagi partes percurri carmine uastas
Et terrae pariter regiones finibus amplis;
Omnipotens pro quo genitor mihi praemia donet.