Alcimus Auitus poematum libri 4

Reference basis text: R. Peiper, 1883

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: V. Bucci

Other sections


Infectum quondam uitiis concordibus orbem

Legitimumque nefas laxata morte piatum

Diluuio repetam: sed non quo fabula mendax

Victuros lapides mundum sparsisse per amplum

5

Deucaliona refert, durum genus unde resumpti

Descendant homines cunctisque laboribus apti

Saxea per duram monstrent primordia mentem:

Sed ueli compos fluctus nunc prosequar illos,

Per quos immissus rebus uix paene creatis

10

Lactantem uelox praeuenit terminus orbem.

Extulerat mortale genus crudelibus ausis

Ingentes animos: licitum quod quisque liberet,

Credidit et propria ualuit pro lege uoluntas.

Ius adeo nullum, sic nil distare putatum

15

Fasque nefasque inter, recti custodia nusquam,

Non iudex, non testis erat, non denique rector,

Arbiter aut morum uel qui suaderet honestum,

Sed princeps sibi quisque fuit uirtute nocendi

Nec meritis sed mole potens; qui fortior esset

20

Hic melior sibimet, sed se censore, placebat.

Sic hominum uitam brutorum more tenebat

Motibus addicens mens inclinata ferinis.

Sanguine potus erat, caesorum uiscera passim

Indomitis laceras praebebant faucibus escas.

25

Insuper et quadrupes, propria qui morte necatus,

Saeuior aut certe quem uincens bestia cepit,

Pastus erat, quem nulla fides, lex nulla uetabat.

Vt uero pecorum ritu permissa uoluptas

Et diffusa palam ruptis lasciuia frenis

30

Luxuriaeque forum atque obsceni nundina mundi

Feruuerit, casto fas non est dicere cantu.

Talibus ac tantis hominum gens improba gestis

Siluestres animos naturae foedere rupto

Induerat pulsaque simul ratione furebat

35

Et deserta iacens domini caelestis imago

Omne decus mentis turpi deiecerat actu.

Haut secus ac pulchri cum fertilis area campi,

Quam succisa dedit purgato robore silua,

Dum colitur, iusto paret fecunda labori.

40

Subicitur rastris, respondet frugibus ac se

Seruat composito ruralis gratia uultu:

Agricola oblitus si bracchia forte remisit

Laxauitque manus fessoque quieuit aratro,

Pigrescit primum durato caespite tellus;

45

Mox rudibus ramis atque aspera palmite crebro

Disciplinatos dissuescit promere fructus,

Effundit frutices uacuos siluamque minatur:

Quam si nec sera succisor falce repurget,

Non iam uirgultis, sed denso stipite lucus

50

Texitur et steriles diffundit in aera frondes,

Donec conclusa ramis currentibus umbra

Mox opportunae depulso sole tenebrae

Iam secura feras inuitent credere lustra.

Taliter humani generis, non ordine recto,

55

Perdita mandatae iam post primordia legis

In prauum labens paulatim uita tetendit

Proficiens peiore uia, constantior ipso

Iam paribus studiis nutriti criminis usu.

Et tamen auctorem uitii culpaeque magistrum

60

Doctior errorum lapsuque peritior omni

Succiduae prolis crescens audacia uicit.

Vt fluuius parua primum diffusus ab urna

Perspicuum leni promittit gurgite fontem,

Tramite quem summo facili transmittere saltu

65

Quisque potest: mox irriguo deductus ab ortu

Viribus augetur subitis ripasque retrorsum

Pellens crescentes tendit per plana liquores

Occupat et spatium pereuntique imminet aruo:

Tum circumfusos uicinis uallibus amnes

70

Sorbet praeteriens externasque incipit undas

Augmento finire suo mixtasque sub uno

Nomine cum rasis diffuso gurgite terris,

Cum trabibus stabulisque boum lustrisque ferarum,

Saeuior accessu longoque furore potitus,

75

Tandem desistens pelagi transportat in undas.

Hos inter motus similisque ad turbinis instar

Humanum uitiis ibat genus: et tamen ipsa

Longior insanas mentes dissoluerat aetas.

Centenos nouies crebro cum duceret annos

80

Vita tenax, tanto suspensi tempore leti

Nullus terror erat. sors si quem sera tulisset,

Ceu qui nec natus fuerit numquamque leuandus

Morte putabatur. sic cunctis nulla futuri

Spes inerat solusque sibi fundauerat omnem

85

Sensibus in caecis periturum mundus amorem.

Tempore quin etiam peccatrix terra sub ipso

Nutribat saeuos immania monstra gigantes,

Nec tamen effari licitum, quo semine cretos.

Communem cunctis ortum de matre ferebant;

90

Qui genus, unde patres, prohibent arcana fateri.

Si speciem quaeras, humani corporis illis

Plus uultus quam forma fuit: sic linea membris

Conueniens hominem monstrabat, dissona molem.

Quam propter deinceps commentis graecia fictis

95

Dedecus infandum massis informibus auxit

Et portentosis descripsit corpora membris:

Pube tenus quod forma uiris, cum corporis ima

Supplerent uasti mixto pro crure dracones,

Artus semihominum patulis qui faucibus atri

100

Ferrent et uerso praeberent uertice gressus:

Tunc etiam solitos iusso terrore tonanti

Blasphemis caelo conuicia mittere plantis

Mordacesque pedes moto fremuisse ueneno.

Hos similis mendax Phlegraei fabula belli

105

Excussas finxit iecisse per aera rupes,

Pro telis spatiosa manus quod turbine montes

Sparserit et missis caelum quassauerit aruis.

Haec sunt priscorum quae de terrore gigantum

Carmine mentito Grai cecinere poetae.

110

Et tamen audaci uoluit contendere pugna,

Quisque rebellis erat. qui cum confligere telis

Non potuit, saeuis concepit proelia uotis.

Montibus impositos fas non est credere montes,

Hoc tamen et deinceps illos temptasse putabo,

115

Qui coctos lateres lentoque bitumine iunctos

In sublime rati manibus sic posse superbis

Sustolli et celsas in sidera surgere moles:

Cum fureret mortale genus cassoque labore

Irrita transcensis caementa inferret in altum

120

Nubibus et refugum sequeretur machina caelum,

Non prius absistens, subitas discordia linguas

Quam daret et uarius confunderet omnia sermo.

Hinc sparsum foedus, scissa sic lege loquendi

Consensum scelerum turbata superbia rupit,

125

Dum se quisque suis possit quae noscere, uerbis

Adgregat atque nouas sequitur gens quaeque loquellas.

Sic interruptae perierunt culmina massae

Effectuque carens cessauit in aethere turris.

Haec post diluuium; nam quantas tempore prisco

130

Pressa giganteas tellus produxerit arces

Atque lacessitis contemptum miserit astris,

Abstergente deo sat nostra silentia damnent.

Cernebat patiens iam dudum insana frementes

Terrarum populos hominum rerumque creator

135

Expectans, si quem uani consortia mundi

Linquentem melior moneat resipiscere cura.

Sed coniuratus postquam percurrere coeptum

Perditionis iter statuit sensumque per omnem

Obtinuit uictor peccati insignia mundus

140

Nec reuocare gradum quisquam gressumque referre

Praecipiti iam mente potest, exhorruit auctor

Paenituitque uidens totum, quod fecerit, orbem.

Tum tales tonuisse minas commotus ab alto

Fertur et excitas laxasse his uocibus iras.

145

"O nullis attracta bonis nullisque repressa

Legibus, antiquo tantum submissa draconi

Effera gens hominum, ducto corruptior aeuo.

Non Euam cecidisse sat est, transcenditur omni

Inuentor leti lapsu: nec sufficit illud,

150

Vicit inexpertum quod serpens pristinus Adam.

Non contenta suo foedari uita parente

Adfectat mortem propria uirtute mereri.

Expectasse diu non profuit. insuper omne

Concessum ueniae rapuerunt crimina tempus.

155

Iam nimium longas patientia presserit iras,

Vindictae iam tempus adest. non fulmina caelo

Flammeus ardor aget uasto nec cedet hiatu,

Quae premitur nimio succumbens terra tumultu:

Sed sordens uitiis fluctu delebitur orbis.

160

Ad chaos antiquum species mundana recurrat

Inque suas redeant undarum pondera sedes.

Arida decedat lymphis rursusque sepultas

Terrarum facies informis contegat umor.

Haec clades uiuis carnique hic terminus esto".

165

Sic pater aeternus disponens funera rerum

Diluuium dextra terras uibrabat in omnes.

Interea pleno uiuebat iustus in orbe

Vnus homo et mentem solus seruabat honestam.

Nullus uota deo donis precibusque ferebat

170

Hunc praeter, dignum quem summus laude creator

Nosset et exceptum uitae seruare pararet.

Stemmatis hic sancti: nam claro nobilis ibat

A proauo, quem prisca fides et conscia uirtus

In caelum sine morte tulit; sic celsa petenti

175

Successit magno non impar pronepos actu.

Nec plus est illum salui cum corporis usu

Terrenas liquisse domus, intrasse supernas.

Denique quo priscus quondam conscenderat Enoch,

Helias curru post tempora longa secutus

180

Scribitur ignitis scandens penetrasse quadrigis,

Cum suspensa leues transmitteret orbita uentos

Vngula uel premeret calcatas pondere nubes

Vallatumque ferens sanctum non ureret ignis

Et motus seruans nesciret flamma calorem.

185

Hos igitur satis est caelum potuisse mereri

Membrorum sub lege sitos: sed non tamen illud

Segnius admirer, sancti quod tempora Noe

Vnius ob meritum natis nuribusque tuendis

Orbis in exitio potuerunt ferre salutem.

190

Est ille in caelis numero praestantior omni

Angelicus sine fine chorus, qui laude perenni

Conclamat celebratque deum famulantia suetus

Ferre ministeria et iussis parere supernis.

Hi nunc, quod rectum mortalia corda precantur,

195

Concipitur dignis sancto quod pectore uotis,

Quidquid larga manus collectis sparsit egenis,

Excipiunt sanctoque ferunt super astra uolatu.

Quin etiam iustos, fragilis dum uita fatigat,

Tutantur mundique inter discrimina seruant.

200

Sed tamen in cunctis praecellit clarior ille,

Maxima quaeque dei quo dispensante ministro

Res geritur summisque parat mysteria causis.

Hic dominum caeli uenturum corpore sumpto

Virginis intactam iussus praedixit in aluum

205

Sacraque dotali compleuit uiscera uerbo.

Hic et baptistae praecurrens nuntius ortum,

Desperata diu dum ferret germina patri,

Inter sacra uirum conterruit et dubitantes

Protenus ingrato restrinxit in ore loquellas,

210

Donec praedicto fecundam redderet ortu

Prolis anum, multos sterilis quae tenta per annos

Fudit diffidens effeta puerpera fetum.

Hic rerum sollers summusque archangelus alto

Aera per liquidum leuibus circumdatus auris

215

Vibratasque mouens ignito in corpore pinnas

Nulli conspectis ad terram motibus ibat

Et tum sorte gemens cunctorum crimina Noe

Inflexis stratus genibus cum supplice planctu

Mundanis ueniam mundo nolente petebat:

220

Cum subito clausis foribus tunc aliger intrat

Conspicuus claro resplendens nuntius ore.

Horrescit uisu tanto perterritus heros

Mortalisque oculus personam ferre supernam

Vix ualet et pauidi detorquent lumina uultus.

225

Ille salutiferis primum mulcere timentem

Adgrediens uerbis caeli mandata ferebat:

"Pax tibi, iuste uirum, pacem tibi missus ab alto

Imprecor, ut pulso capias mea dicta pauore.

Haec mandat summus terrae pelagique creator:

230

Insperata quidem cunctis sententia leti

Imminet; hanc solus sed qui transire mereris.

Et praescire potes. Nam te calcata uoluptas

Iam pridem rectum toto discreuit ab orbe.

Vnica sed quoniam saeuum depellere letum

235

Vita tibi poterit, tantos euadere casus

Qualiter incipias, paucis ex ordine fabor.

Finis erit rerum permissis undique lymphis

Atque relaxata uastabitur orbis abysso.

Nunc age, congestis crescat fortissima lignis

240

Machina, quae surgens fluctus superenatet omnes.

Tercentum cubitos per longum ducta tenebit.

Bis quinis lato claudatur bisque uicenis:

In triginta illi constabit culminis altum;

Per medium pariter longo cenacula tractu

245

Edita suspensis domibus tabulata leuabunt:

Vt generis proprii seruans consortia mansor

Componat partis dispersa cubilia cellis.

Tum ne rimosi compagum forte meatus

Accipiant inimicum imbrem, linire memento

250

Iuncturas laterum pigrumque infunde bitumen.

Taliter effectam cum consummaueris aedem,

Protenus ingredere ac mundum dimitte cadentem:

Exclusit quem culpa frequens, includere uita

Incipiat circumque fremant te sospite mortes.

255

Quin etiam lateris sociam succedere tecto

Et cum coniugibus natos intrare iubebo.

Tuque secundus eris deleti germinis auctor?

Vt te post primum repleatur terra parente.

Sed quia perfecto diuinis uiribus orbe,

260

Post operis finem, post leges postque sacrata

Sabbata formari quidquam non conuenit ultra:

Ne penitus cessans intercidat omne creatum,

Spirantum e cunctis pecorum celerumque uolucrum

Siluarumque feris et quae iumenta uocantur

265

Vel quae per tacitos reptant labentia motus,

Bina cape et tecum claustro uictura reconde.

Sic tamen, ut proprios teneant sua uincula sexus,

Vnde genus rursum tellus implenda resumat.

Nec timeas, ne forte feros animantia motus

270

Seruent aut solitis praesumant rictibus iras.

Foedus erit totis, quae discordantia profert

Per uarios natura modos, et pace fideli

Parebit iussis, quidquid concluseris illic.

Serpentis tantum semper figmenta caueto.

275

Vertice submisso blandum licet ille trisulcos

Finxerit abscondens per dulcia sibila linguis

Immortale odium, numquam tu credulus illi,

Quem nimis expertus uitandum praemonet Adam.

Hostis namque semel uoluit quicumque nocere,

280

Hic semper suspectus erit penitusque cauendum est,

Ne iam mentito coniungat foedera prudens.

Tu post exemplum iussis seruire memento".

Haec fatus uacuum leuibus secat aera pinnis

Mortalem fugiens aciem caeloque relatus

285

Heroem trepidum mandata lege reliquit.

Ipse tamen tali manibus cum uoce leuatis:

"Quisquis, ait, nobis tantam spondere salutem

Seu missus seu sponte tua super aethere celso

Venisti et placidum sacrasti foedere pactum,

290

Sis fautor firmentque tuas promissa loquellas

Auxiliumque tuum conatibus insere nostris,

Vt tenuis tantam ualeat manus edere molem".

His breuiter dictis uitae spem corde reponit

Adgrediturque celer sacri praecepta laboris.

295

Quis tantus capiat sensus, quis denique sermo

Explicet, aduectis fuerit quae copia lignis.

Nudati colles, spoliatae robore siluae;

Mons ut quisque fuit, famulo placuere paratu.

Pelion immensas cum mittat uertice quercus,

300

Insuper exponit multa uirtute recisum

Ossa nemus Pindoque abies subducitur alta.

Atlans ipse nouas ictu resonante secures

Sensit et annosas dedit ad naualia pinus.

Inuictum tunc surgit opus, contexta leuatur

305

Porrectis trabibus praecelsi culminis aedes.

Haec inter discors uarii sententia uulgi.

Nam multi lymphis obstacula tanta parantem

Irrisere uirum, moles quod clausa moueri

Fluminibusque dari nequeat, quam forte uel ampli

310

Euphrates Nilusque queant uix claudere ripis.

Humani generis quid mens incredula reris

Mortalem non posse manum coniungere ponto

Aedem longinquam? pontus namque obuius ultro

Curret et adductum tanget stans fabrica litus.

315

Ast alios celsam compacto robore massam,

Ignaros quamquam cladis causaeque latentis,

Mirari nouitas et formidare coegit.

Haut aliter studium iam tunc diuiserat omnes,

Quam nunc mundus habet: sunt qui compuncta fideli

320

Corda dicant operi rebusque instare supremum

Discrimen norunt, corpus quo concidat omne

Bacchatamque diu consumant saecula carnem.

Effugiet tunc ille malum quicumque paratus,

Construat ut ualidam praeduri tegminis arcam;

325

Per lignum uitale crucis seruatus ab undis

Tunc cernet quanto contempserit otia fructu.

Haut procul attentum contemplans hunc operantem

Nonne piger quisquam lucri taedensque laboris

Insanire putet, cura quod solus inani

330

Aestuet et rebus nolit pereuntibus uti?

Sic epulans parcum, sic largum quisquis auarus,

Sic nudum raptor, sic castum ridet adulter,

Sic circumscribens illuso simplice gaudet.

Desipuisse dolet diues, cum congregat aurum,

335

Spargentem nummos ultroque in paupere censu

Consumptis opibus miserum re speque beatum.

Inde repentinum iudex cum cerneret orbi

Aduentare diem: "Finis sic protenus, inquit,

Imminet, ut iusti quondam sub tempore Noe,

340

Diluuium uarios mundi cum repperit actus

Et carnem consumpsit aquis opifexque salutis

Euasit parto diffusa pericula claustro".

Haec euangelicis sunt inclamata figuris.

Prouidus interea consummat conditor arcam.

345

Tum iussae accurrunt uolucres, tum bestia quaeque

Consuetum linquens siluoso tegmine lustrum

Deposita feritate uenit seseque tenendam

Ingerit occurrens et libertate relicta

Includi gaudet. tantum secreta futuri

350

Vis ualet. occultus brutis in sensibus ardet

Terror et expectans agitat formidine uita.

Ast homines, quos sors certi discriminis urget,

Vicina nec morte pauent. satis undique constat

Vitali indicio praecedere saepe timorem.

355

Securos laetosque reos tellure Gomorrae

Iam prope sub flammis sententia dicta uidebat.

Niniuae contra populis terrore salubri

Praeualuit pro pace metus; nam uenerat istic

Iussus multum ille et terris iactatus et alto,

360

Qui clamaturus tantae discrimina plebi

Diluuium timuit mundo constante propheta.

Hauserat hunc ualido peruadens belua rictu

Immersumque mari uentris concluserat arca.

Degluttire uirum faucesque implere capaces

365

Ardenti monstro cum sit permissa potestas,

Non licuit mordere tamen; nil dentibus actum.

Intrauit cupidum deludens praeda uorantem

Inuasusque cibus ieiuna uixit in aluo,

Dum tres luce dies una sub nocte prophetae

370

Sol ageret litusque nouum uacuanda uiderent

Et castigatum uomerent ergastula pastum.

Vt monstro exutus uates caelumque recepit

Contingens terras, magnam tunc percitus urbem

Terribili cum uoce petens: "Quid criminis, inquit,

375

Ardetis flammis? restinguent omnia poenae.

Iamque uenit finis; lentum est hoc dicere, uenit".

Non plus fatus erat, totus coniurat in omne

Lamentum populus: procurrunt undique fletus,

Pectora tunduntur, caelum suspiria pulsant.

380

Mollibus abiectis cilicum dant tegmina saetae

Inque cibos cinerem lacrimasque in pocula fundunt.

Ipse etiam, dignus tali qui tempore princeps

Ante aciem flentum portet uexilla salutis

Atque nouum dictu metuens discrimina uincat,

385

Proicit hic sceptrum, linquit sublime tribunal,

Pallia blattarum spreto diffibulat auro

Serica despiciens atque aspera tegmina sumens.

At pius ex alto contemplans talia rector

Exertas reuocat sedatis motibus iras

390

Vibratumque tenens restinxit missile fulmen.

Temporibus propriis iustus sic conditor arcae

Securo solus timuisse pericula mundo

Gaudebit, finem cunctis, sibi ferre salutem

Diuersam cernens meriti discrimine sortem.

395

Ergo ubi siluestres sexu collegit utroque

Inclusitque feras, pecudum tunc eligit illa

Sumere, quae pastu licitum uel munda uocantur.

Hinc tantum septena dedit uiuentia claustro,

Vt ternis paribus seruato semine saluis

400

Septima quae fuerint, sacris quandoque litentur.

Et iam uitalis concluserat omnia carcer.

Tunc iustum cunctosque suos natosque nurusque

Accipit expectans claustrum uitaeque reponit.

Nam seruos nondum dederat natura uocari

405

Nec dominos famulis discernere nouerat ordo.

Primus enim maculam seruili nomine sensit

Huius natorum medius, qui forte cachinno

Distectum petiit misero spectamine patrem

Materiamque sui risit deformior ortus

410

Et plus iam turpis nudato simplice nequam.

Quod postquam sanctus potuit cognoscere Noe,

Natum germanis famulum dedit. inde repertum

Tale iugum; cuncti nam semine nascimur uno.

Seruitii certe causam fecisse reatus

415

Cernitur et liber peccans fit crimine seruus:

Si rursum nexu famulus stringatur honestus,

Natales faciens sibimet iam nobilis hic est.

Nuntius interea, dudum qui missus ab alto

Detulerat iusto caelestis munera uerbi,

420

Protenus ut clausum uidit rebusque paratis

Expectare diem, rursus descendere caelo

Festinans laxos firmauit cardine postes

Inclusitque uiros atque ostia fortia traxit

Confestimque leuans supero se rettulit axi.

425

Aeuo sexcentos senior transcenderat annos

Lunaque bis plenos addebat menstrua cursus,

Septimus et decimus qui post illuxerit orbi,

Vltimus ille dies iam nunc dabit omnia leto.

Ilicet obtegitur caelum nimiisque tenebris

430

Victa repelluntur fuscati lumina solis

Insanas hominum mentes uix tangere terror

Coeperat, insuetus mox profluus aethere nimbus

Et ualido primum similis demittitur imbri.

Arida terrarum pariter maduere per orbem,

435

Vna fuit toto facies et nubila caelo.

Aegyptus tunc ipsa nouas expauit ad undas

Alsit et infusus Garamans dudumque calentes

Vmida Massylas tetigerunt frigora Syrtes.

Nec longum pluuiae species, non denique guttae

440

Stillant, sed rupto funduntur flumina caelo.

Non aliter Tanais, niuibus cum pascitur aluus,

Riphaeo de monte ruens illiditur amni

Praecipitatque simul, longo quod tramite ducat.

Vndarum tali quatitur certamine tellus,

445

Atque facit luctam compressus fluctibus aer.

Nec tamen hic lymphas tantum fudere superna

Terrestres etiam consurgit mundus in iras.

Rumpitur omne solum, crebros dant arua meatus,

Prosiliunt fontes ignotaque flumina manant.

450

Vergitur in sursum mutato pondere nimbus:

Inde cadens caelis, hinc terris undique surgens

Occurrit mox unda sibi iunctoque furore

Coniurant elementa neci. transcenditur omnis

Riparum limes fluuiis atque obice rupta

455

Saeuit laxatis discurrens umor habenis.

Sed cum diffusae spatium concludere terrae

Omnia certarent mundumque implere capacem,

Suspendi forsan potuit sententia leti

Atque mora maiore trahi, quo tardius omnem

460

Concedens spatium rapiat sors ultima carnem:

Oceanus uertex rerum ni feruidus uno

Litore, quo tantum terras atque aequora cingit

Exiret rumpensque fidem perfunderet arua.

Dissipat aeternas leges et sede relicta

465

Regna aliena petens naturae foedera turbat.

Vt diros primum pelagi sensere furores

Illustres fluuii, magnos quos inclita cursu

Fama refert, motusque nouos stupuere parumper:

Vt credas sapuisse fugam, sic uersa retrorsum

470

Per terras spargunt sublata uolumina ponto.

Insequitur tamen oceanus refugisque fluentis

Imminet et falsis impellit molibus amnes.

Tum maior strepitu tanto mortalibus aegris

Fit metus, ascendunt turres et celsa domorum

475

Culmina praesentemque iuuat uel tempore paruo

Sic differre necem. multos, dum scandere temptant,

Crescens unda trahit, quosdam montana petentes

Consequitur letoque fugam deprendit inanem.

Ast alii longo iactantes membra natatu

480

Defessi expirant animas, aut pondere nimbi

Obruta flumineas commixta per aequora lymphas

In quocumque bibunt morientia corpora monte.

Aedibus impulsis alii periere ruina

Inque undas uenere simul dominique domusque.

485

It fragor in caelum sonitu collectus ab omni

Quadrupedumque greges humana in morte cadentum

Augent confusos permixta uoce tumultus.

Haec inter miseri feruentia funera mundi

Praegrauis insanis pulsatur motibus arca

490

Compagesque tremunt, stridens iunctura laborat.

Non tamen obstructam penetrat uis improba, quamquam

Verberet et solidam fluctu feriente fatiget.

Non aliter crebras ecclesia uera procellas

Sustinet et saeuis sic nunc uexatur ab undis.

495

Hinc gentilis agit tumidos sine more furores,

Hinc Iudaea fremit rabidoque illiditur ore,

Prouocat inde furens heresum uesana charybdis:

Turgida Graiorum sapientia philosophorum

Inter se tumidos gaudet committere fluctus.

500

Obloquiis uanos sufflant mendacia uentos,

Sed clausam uacuo pulsant impune latratu.

Iam medium crescens arcae contexerat unda

Commouitque cauam suspendens undique molem

Et melius tutam facili portante natatu

505

Quoque uocant undae, sequitur iam mobile pondus.

Cedamus mundo, dum ducimur: omne resistens,

Si flecti nescit, metuat uel pondere frangi.

Sed sic cedamus, fluxum ne sentiat intus

Peccatumue trahat mens impenetrabilis ullum.

510

Nauigat interea claustro commissus eunti

Fons uitae seruatque furens super omnia pontus

Orbis depositum, fido quod tegmine promat,

Cum pax terrarum reddi sibi debita poscet.

Ergo ibant undae, tellus subducitur omnis,

515

Collibus impositae uicerunt edita lymphae.

Delituit tectus ponto tum piniger Othrys,

Parnasi uertex cautem non protulit altam,

Ipsa cupressiferi latuerunt saxa Lycaei,

Subductae rupes, aequatae fluctibus, Alpes,

520

Omnibus exclusis totus iam denique mundus

Axis et unda fuit; nam cunctis morte subactis

Regnabant pelagi siluoso in gurgite monstra.

Et iam uicinum pulsabant umida caelum

Iamque quater denis manabat noctibus imber

525

Compleratque necem; nec iam quod tolleret, ultra

Mors habuit pressitque natantia funera pontus.

Frenantur tandem pluuiae, resplenduit aether

Redditur et caelis uultus. sol ipse reductus;

Sed non inuentis, quis reddat lumina, terris:

530

Tantum luxit aquis. tristis uidet aequora fulgor

Quamque breues radios admotas frangit in undas,

Tam consumendis feruens ac proximus instat.

Nec minus et patuli terrae clauduntur hiatus

Quaeque prius uomuit letali ex ore fluenta,

535

Obicibus propriis constricta resorbet abyssus.

Nec tamen ut uenit, breuiter sic lympha recedit:

Siccant non pauci, longo sed tempore, menses,

Quod pauci fudere dies. iam ducta natatu

Armeniae celsis instabat montibus arca

540

Et nondum nudis fundo consedit in aruis.

Vt stabilem sensit senior motuque carentem

Nec fluitare natans uentosa per aequora lignum,

Credidit abductis nituisse liquoribus orbem.

Tum reserat summam sublimi a fronte fenestram,

545

Emissa refluos exploret ut alite fluctus.

Illa uolans longo diuerberat aera plausu

Atque quatit uacuas pinnarum motibus auras.

Cumque diu fessis undas perstringeret alis

Nec locus optatam requiem concederet ullus,

550

Consuetum repetit prospecto ex aequore claustrum.

Exceptam senior manibus tum colligit intus

Aduertens nullas patuisse per umida terras.

Interea magna pontus se mole mouendo

In chaos antiquum linquens mundana redibat.

555

Excelsi tandem proferre cacumina primum

Incipiunt, post quos tenues crebrescere montes.

At uero ut pelagus cinxerunt litora priscum

Oceanusque sacer notas collectus in oras

Contentus solito labentia flumina tractu

560

Sorbuit et cunctis distrinxit frena fluentis

Torrentesque suae clauserunt undique fossae,

Libera subductis nituerunt arida lymphis.

Tunc interposito producens tempore coruum

Scire cupit senior uacuumque interrogat orbem.

565

Ales ut extensis nitidum petit aera pinnis,

Aspiciens plenis stipata cadauera terris,

Carnibus incumbens et mox oblita reuerti

Rectorem placidum communi in sede reliquit.

Sic nescis, Iudaee, fidem seruare magistro,

570

Sic carnem dimissus amas, sic gratia numquam

Custodi uitae dominoque rependitur ulla.

Mente uaga sic laxus abis, sic foedera legis

Rupisti et primum uiolasti perfide pactum.

Temporis ut spatio senior collegit inertem

575

Iam potuisse satis coruum se reddere claustris,

Ignarus tardi reditus causaeque morandi,

Ne fors innexis fessum consumpserit alis

Iunxerit et cunctis pereuntibus unda recurrens:

Protenus albentem mittit de sede columbam.

580

Illa memor iussi rapido petit arua uolatu

Paciferaeque uidens ramum uiridantis oliuae

Decerpit mitique refert ad condita rostro.

Tali legatus firmauit foedera simplex

Indicio purumque pius sic comperit orbem.

585

Integer emensum uertebat circinus annum,

Quo felix claustrum spirantia cuncta tenebat.

Tum pater ablatis obducta repagula serris

Pandit et inclusis desuetum reddere solem

Incipit, effeto redeant ut semina mundo.

590

Ante tamen iustus iubeat quam sparsa uagari,

Singula de septem, quae dudum claudere munda

Curauit, natis pariter nuribusque uocatis,

Caespite constructa disponens immolat ara

Accendens sanctos his primum altaribus ignes.

595

Plurima dum magnis adolentur corpora flammis

Et numerosa leuat praepinguem uictima fumum:

Suauis odor laetum tetigit trans aethera caelum

Primaque purgati suscepta est hostia mundi.

Tunc igni permixta sacro uox intonat ista:

600

Hactenus infectus contagia traxerit orbis;

Sufficiat regnasse nefas. mundata lauando

Perpetuo niteat tellus uultusque reductos

Contineant elementa suos: non amplius ullis

Perturbata malis moles mundana patescat.

605

Vos quoque, quos leti saluauit tempore uita

Intactosque tenens casu defendit ab omni,

Ducite securum seruatis legibus aeuum.

Vosque caput generis fecundo semine prolem

Spargite, diffusum late quae compleat orbem,

610

Deletum instauret numerum dominetur et orbi.

Fertile quin etiam reddant animantia germen,"

Quod tamen inflexum famulabitur ordine prisco.

Insuper et terris ex hoc iam non erit ultra

Diluuium regnans, carnem quod conterat omnem.

615

Vnum quod fuerit, signo monstrabitur uno

Nec similem repetita necem peccata uidebunt

Et, si crimen erit, terror non deforet alter".

Sic unum genitor iurans baptisma sacrabat,

Vt semel ablutum lymphis purgantibus orbem,

620

Sic sperare reos lauacrum non posse secundum.

Vix tribus exactis caeli iam partibus ibat

Pronus in occasum radius, cum forte remotam

Axe sub eoo iussus contingere nubem

Protulit excussum madefacto ex aethere signum

625

Arcus et emicuit, quem nunc Thaumantida Graio,

Irim Romuleo uocitant sermone poetae.

Pendulus obliquum solem cum senserit umor,

Ancipites uario mittit splendore colores:

Nec numerare queas sic mixtos lumine uisus

630

Inludunt dubii diuersis uultibus orbes

Sapphirusque uirens, maculosus, caerulus, albus.

Purpureum de nube trahit, de sole coruscum,

De caelo nitidum, de terra sumitur atrum,

Et tamen abiunctis quae constant haec elementis,

635

Sic diuersa putas, ut concordantia cernas.

Hanc formam signo trepidis mortalibus arcus

Praestitit esse deus promittens nube serenum

Nullaque iam terris debere pericula caelum.

Nunc quicumque cupis ueram seruare salutem,

640

Illud suspicies signum, quod signa figurant.

Namque dator uitae praemisit talia Christus

Et geminata dedit substantia saluatorem.

In terris sumptae nitida de uirgine carni

Naturalis inest patrio de germine fulgor:

645

Et medius quidam mediator in aethere celso

Munere multimodo uarius, sed fulgidus omni,

Vitalem monstrat sacrati pigneris arcum.

Istum corde uide, quisquis baptismate lotus

Ad caelum liber culpis pereuntibus exis.

650

Namque legis: "Forma uos, inquit apostolus, ista

Saluabit lauacrum, prisci cum tempore Noe

Conclusas lignis animas discriberet octo".

Comparat ille datum, tu seruans dilige donum,

Hoc uotis precibusque gerens, hoc fletibus optans,

655

Ne redeant peccata tibi, ne mersa leuentur,

Mortua ne surgant, ne debellata rebellent,

Ne post ablutum ualeant discrimina crimen;

Et flammam timeas, quo iam non suppetit unda.

1

quondam

quendam R