Alcimus Auitus poematum libri 3

Reference basis text: R. Peiper, 1883

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: A. Biacca

Other sections


Tempus erat, quo sol medium transcenderat axem

Pronus et excelsi linquens fastigia centri

Vicina iam nocte leues permiserat auras.

Illis sed maior curarum uoluitur aestus

5

Feruentesque tenent male conscia corda dolores.

Vtque pudor capto detorsit lumina sensu

Reppulit et miseros alterno a corpore uisus

Nec iam secura praestatur luce tueri

Signatam fixo peccati stigmate carnem,

10

Indumenta petunt, foliis ut mollibus ambo

Membra tegant nudumque malum de ueste patescat.

Vmbrosis propter stabat ficulnea ramis

Frondentes diffusa comas, quas protenus Adam

Vmentem capiens raso de cortice librum

15

Adsuit et uiridi solatur ueste ruborem.

Induitur simili mulier lacrimabilis arte,

Quosque rapit misero fallax insania pomo

Vestiuit folio: saeua quos arbore nudos

Reddidit, hos grauius tenui super arbore texit.

20

Et tamen adueniet tempus, cum crimina ligni

Per lignum sanet purgetque nouissimus Adam

Materiamque ipsam faciat medicamina uitae:

Qua mors inualuit, leto delebere letum.

Aereus excelso pendebit stipite serpens,

25

Cumque uenenatum simulauerit, omne uenenum

Purget et antiquum perimat sua forma draconem.

Interea genitor uiridis per mollia luci

Rorantes sudo capiebat ab aere uentos.

Protenus attonitis senserunt auribus ambo

30

Praesentem dominum. tristi tum luce perosa

Expauere diem detecto in crimine testem.

Illos nam, uastis specubus si forte baratrum

Panderet aut subitum tellus monstraret hiatum,

Non pigeat prono trepidos descendere saltu,

35

Et si subpeteret iam tum sententia leti,

Hanc etiam raperet solandi cura pudoris:

Se flammis lymphisue darent uel pectora ferro

Appeteret uindex crudeli uulnere dextra.

Sic miseri mortem nondum discrimine notam,

40

Cum primum meruere, uolunt. exordia finem

Signant et similes praedicunt adfore luctus,

Vltima cum mundi senium consumpserit aetas

Cumque repentinus percusserit omnia fulgor

Caelorum clangente tuba, qua nuntius ante

45

Iudicis aduentu concussum terreat orbem;

Tunc, cum sinceros pastor discreuerit agnos,

Haedis disparibus diuersa in parte locatis,

Per medium dirimente chao, quod fluctibus implet

Sulphureis uoluens undosa incendia gurges,

50

Flammarum stagnante lacu, quo feruida quondam

Dicitur attracto nubes Sodomitica nimbo

Guttatim sparsum fudisse in crimina fulmen,

Cum plueret nox taetra focos caeloque caducae

Aera per calidum stillarent undique mortes.

55

Taliter ignifero missi de fonte gehennae

Fluxerunt tristes aliena in saecula riui.

At quem terribili iudex decreuerit hora

Viuere post mortem poenaque ardere perenni,

Subtrahet optato grauior sententia leto:

60

Cumque foret melius dispersis corpora membris

Carpere perpetuum dura sub morte soporem,

Inuitos tamen urna uomet, quis sola uoluntas

Rursus posse mori sensuque carere dolendi.

Sed sic accipiet feruentis flamma camini

65

Ambustura suas, ut numquam finiat, escas.

At primi interea iuuenes conamine casso

Per deserta ruunt tutoque abscondita furto

Facta putant, caecis optant latuisse tenebris.

Quid iuuat? infelix, oculos a iudice flectis?

70

Te iudex cernit: nolis cur ipse uidere,

Cum uideare palam? Solem non fuscat amoenum,

Si depressa grauem formidant lumina lucem

Debilis et sanum uisus non sustinet orbem.

Tum sic terribili primum deus increpat ore

75

Atque, ubi sit, miserum noscens interrogat Adam.

Qui trepidam pauido producens pectore uocem

Vix haec pauca refert: "Tuus, o celsissime, terror

Mentibus insidens latebram temptare coegit.

Nam quia nuda forent inopertis corpora membris,

80

Erubui, fateor, caelumque per abdita fugi".

"Et quis, ait, subitum concussit corde pudorem

Visus et unde nouus? Nam te nec uellera dudum

Nec contexta prius uelauit tegmine uestis.

Forma rudis proprio melius contenta decore

85

Iudice se placuit; sed postquam foedere rupto

Interdicta tuus perstrinxit germina gustus,

Naturale tibi tegmen non sufficit unum,

Hactenus et nudis nunc denudata patescunt,

Arguit obscenus quia turpia corpora motus".

90

Ille ubi conuictum claro se lumine uidit

Prodidit et totum discussio iusta reatum,

Non prece submissa ueniam pro crimine poscit,

Non uotis lacrimisue rogat nec uindice fletu

Praecurrit meritam supplex confessio poenam.

95

Iamque miser factus nondum miserabilis ille est

Erigitur sensu tumidisque accensa querellis

Fertur in insanas laxata superbia uoces:

"Heu male perdendo mulier coniuncta marito!

Quam sociam misero prima sub lege dedisti,

100

Haec me consiliis uicit deuicta sinistris,

Haec sibi iam notum persuasit sumere pomum.

Ista mali caput est, crimen surrexit ab ista.

Credulus ipse fui, sed credere tu docuisti

Conubium donans et dulcia uincula nectens.

105

Atque utinam felix quae quondam sola uigebat,

Caelebs uita foret talis nec coniugis umquam

Foedera sensisset comiti non subdita prauae".

Hac igitur rigidi commotus mente creator

Maerentem Celsis compellat uocibus Euam:

110

"Cur miserum labens traxisti in prona maritum

Nec contenta tuo deceptrix femina casu

Sublimi sensum iecisti ex arce uirilem"?

Illa pudens tristique genas suffusa rubore

Auctorem sceleris clamat decepta draconem,

115

Qui pomum uetito persuasit tangere morsu.

Post haec finalem promit sententia legem

Serpentemque reum prima sic uoce notauit:

"Tu coluber, cuius peccauit femina fraude

Errorisque uirum Consortem reddidit ipsa,

120

Propter utrumque reus pendes, quod fecit uterque:

Nec tibi sublimi constabit corpore uertex,

Callida sed pronus per terram pectora uolues:

Vtque fuga trepido sinuosa uolumina currant,

Non gressus, sed lapsus erit teque ipse sequeris

125

Flexibus et spiras uiuentia uincula nectent.

Tum pro persuasa miserorum cordibus esca

Tellurem captans pastu uesceris inani:

Mensibus et certis supero depulsus ab orbe

Inclusus terris communi sole carebis.

130

Inter cuncta, replent quae nunc animantia mundum,

Auctor mortis eris, fies grauis omnibus horror.

Praecipue infelix mulier cum prole futura

Sic inimicitias odio currente reponat,

Semina seminibus mandent ut uota nocendi.

135

Insistens semper pauidae sectabere calcem:

Conterat illa caput uictoremque ultima uincat".

Post haec attonitam iudex commotus in Euam:

"At tu, quae primam uiolasti femina legem,

Accipe, succiduum uitae quod restat in aeuum.

140

Imperium patiere tori dominumque timebis,

Quem socium dederam: parebis subdita iussis

Et curuata caput libitus adsuesce uiriles.

Moxque ubi concipiens fetum persenserit aluus,

Ventris onus gemitu testaberis ac tibi clausum

145

Anxia crescentem portabunt uiscera fascem:

Donec transacto fastidia tempore complens

Naturale malum partu sub uindice pendat

Producens uitam proles, sic poena parentis.

Quid diuersa loquar post iam discrimina matri?

150

Nam cum praeduro mulier confecta labore

Optatam subolem tali produxeris ortu,

Lugebis uacuos nonnumquam orbata dolores".

Interea trepidus iam dudum sustinet Adam,

Quid sibi terribilis tandem sententia seruet.

155

Cui pater: "Attentis, inquit, nunc auribus et tu

Accipe quid mereare, leuis quem femina uicit.

Impolluta prius pulchro sub germine tellus

Non iam fida satis nec puro semine simplex

Pristina monstrabit corruptum terga per orbem

160

Exemploque tuo semper tibi terra rebellans

Vepribus ac tribulis armata resistere discet.

Aut si frangenti cedens subcumbet aratro

Vomeris et fixo mordaci dente subacta est,

Pinguia decipient mentito germine culta.

165

Nam pro triticeo lolium consurgere fructu

Et fictas segetes uacuasque dolebis auenas.

Sic uix extortum producent iugera panem,

Sudore adsiduo nitens quem sumat egestas,

Inlecebramque cibi poenalis uindicet esca.

170

Aequalem brutis facient tibi pabula uitam

Et simul herbarum sucos pastumque requirens

Stercore consimili depressa grauabitur aluus.

Aerumnosa diu uoluetur talibus aetas,

Donec praescriptum ponant tibi saecula finem

175

Et compacta luto soluantur tempore membra.

Limo formatus rursus redigeris in aruum.

Ante tamen proprium nati praecurrere letum

Conspicies poenasque tuas in prole uidebis.

Vt metuenda magis cernatur mortis imago,

180

Peccasse agnoscas quid sit, quid mortua fleri

Quidue mori. ac ne quid desit tibi forte malorum,

Quae castigandis corruptus parturit orbis,

Acrior immenso miscebitur ira dolori.

Nam cum prima tibi producent tempora natos,

185

Liuor edax arto certabit limite mundi:

Nec iam sufficiet, uacuus qua tenditur, orbis

Totaque germanis stringetur terra duobus.

Alter in alterius consurget funera frater

Telluremque nouam cognato sanguine tinguet.

190

Exim posteritas uarios passura labores

Casibus in multis mortalia debita pendet,

Dum ueterem ductus dissoluat terminus orbem,

Occidat omne uigens finisque redarguat orta".

Audierat motumque dedit conterrita tellus.

195

Sic pater exactis haedorum pellibus ambos

Induit et sancta paradisi ab sede reiecit.

Tum terris cecidere simul mundumque uacantem

Intrant et celeri perlustrant omnia cursu.

Germinibus quamquam uariis et gramine picta

200

Et uirides campos fontesque ac flumina monstrans,

Illis foeda tamen species mundana putatur

Post paradise tuam; totum cernentibus horret

Vtque hominum mos est, plus, quod cessauit, amatur.

Angustatur humus strictumque gementibus orbem

205

Terrarum finis non cernitur et tamen instat.

Squalet et ipse dies, causantur sole sub ipso

Subductam lucem, caelo suspensa remoto

Astra gemunt tactusque prius uix cernitur axis.

Tunc inter curas permixti felle doloris

210

Adfectus sensere nouos et pectora pulsans

Nondum compertas prorumpit fletus in undas

Attentisque genis iniussus defluit umor.

Haud aliter uiuax deceptus mole caduca

Spiritus, impleto uenit cum terminus aeuo,

215

Post obitum peccata dolet: tum quidquid iniquum

Gesserit, in mentem reuocat, tum paenitet omnis

Errorum lapsus, semet quos iudice damnat:

Et si praeteritae reddatur copia uitae,

Sponte ferat, quoscumque dabunt mandata labores.

220

Sanctus namque refert de quodam diuite Lucas,

Quem nimio luxu dissoluens uita fouebat.

Ipse coturnatus gemmis et fulgidus auro

Serica bis coctis mutabat tegmina blattis:

Inde ut bacchantem suasissent tempora mensam,

225

Currebant epulae, totus quas porrigit orbis.

Cumque peregrinus frugem misisset aceruus,

Feruebat priscum crystallo algente Falernum.

Viuida quin etiam miscebant cinnama turi

Et suffita domus pingui fragrabat amomo.

230

Quod pelagus, quod terra creat, quod flumina gignunt,

Certatim mensis cedentibus undique lassus

Portabat pallens auri cum fasce minister.

Languidus ante fores pauper tunc forte iacebat

Diuitis obstrictis resoluto corpore membris

235

Et supplex poscebat opem, non munera captans,

Reliquias tantum sed si quas copia iecit,

Has tunc opperiens aluus ieiuna rogabat.

Sed proclamanti diues non addidit aurem

Nullaque languentem pietas respexit egenum,

240

Nec quae completis cecidere superflua mensis,

Pauperis ad uictum quisquam dedit. insuper aegri

DespicituR facies et putria uulneris horrent.

Cumque canes miti perlambant ulcera lingua

Blandior et fesso feritas medicabilis adsit,

245

Sola hominum nescit mens semper dura moueri.

Haec sed diuersa penitus dum sorte geruntur,

Impendens obitus pariter pulsauit utrumque

Diuite praeuento, numquam qui credidit istud.

Optatam pauper longo uix tempore mortem

250

Peruenit et uictor morbos artusque relinquit.

Ille quidem, celsa qui dudum floruit arce,

Fletibus ad tumulum stipato funere fertur

Auratoque datur conditus membra sepulchro

Et pretiosa tegunt elatum lintea marmor.

255

Spiritus abstruso sed mox demissus Auerno

Incidit aeternas per saeua incendia poenas.

E quarum medio sublimi sede locatum

Haut procul (hoc certe censetur, nam procul inde

Vt docet euentus) sinibus conspexit ouantem

260

Abrahae iusti mutatum in paupere uultum

Nec eius similem, quem dudum luce receptum

Quarto forte die uix quisquam largus humandi

Ne per dispersum naturae lege cadauer

Dira frequentatae contagia mitteret urbi,

265

Obtectum laceris tenui uelamine pannis

Naribus adstrictis nuda tellure locauit.

Angelicis manibus tunc in sublime leuatus

Iam diues, iam sanus erat: contraque superbi,

Qui congesta tenens opibus diffluxerat amplis,

270

Arida sic flammis mendicant guttura guttas:

"O pater, electas animas qui sede beata

Colligis et meritis dispensas praemia iustis,

Haec ego non mereor: sed saltim deprecor unum,

Lazarus ut missus ueniat digitoque leuatum

275

Adferat huc labris ardentibus inde liquorem

Quique refrigerio, si non extinxerit omnes,

Ad tempus saltim tantos uel mitiget aestus,

Donec fessa breui respirent membra quiete.

Taliter immixto lacrimis stridore rogantem

280

Magnanimus tandem compellat sic patriarcha:

"Desine iam seras in cassum fundere uoces

Et uacuas miscere preces. haut talia dudum

Dicta dabas, foribus cum te prandente iaceret

Ipse ignotus, egens, aeger, ieiunus, inanis;

285

Cum tua non caperet congestos mensa paratus

Pauperis atque tuas non iret clamor ad aures.

Quapropter tandem librato examine ueri

Praeteritae uitae sortem deponis; uterque

Permutate uices: et te iam sufficit amplis

290

Exundasse bonis, laetetur fine malorum,

Qui doluit coeptis. Non est iam terminus ultra.

Insuper horrendo currit qui tramite limes

Et chaos obiectum lato distinguit hiatu,

Non sinit abiunctas misceri foedere partes

295

Accessumque negat, sic uobis semper ut istis".

Ille gemens uanum repetita uoce precatur:

"Si nil post obitum prodest commissa fateri

Nec tua mutatur fixis sententia uerbis,

Hoc concede mihi, nulla quod lege uetatur.

300

Fratres quinque domo discedens luce reliqui:

His peto mittatur, qui uiuos corrigat, ante

In tormenta cadant quam talia carne soluti.

Nam quamuis duro persistant corde rebelles,

Si tamen obstructa quisquam de morte rediret,

305

Credent experto poenasque intrare timebunt".

Ille quidem poscens effectum non capit ullum,

Nos autem, dum uita manet, dum luce uigemus,

Olim defuncti perterret nuntius Adam,

Dum locus est flendi, dum non iniussa petuntur

310

Nec obduratis pulsatur ianua serris.

Nouimus en cuncti, quid primus planxerit ille .

Qui pulsus prisca nesciuit sede reuerti.

Namque obitum quendam casu tum pertulit ipso,

Perdita ne precibus lacrimisue reduceret ullis.

315

Ex tunc paulatim retro sublapsa referri

Vita prior coepitque malis laxata potestas.

Tum tristes morbi et uarii subiere dolores

Et corrupta satis dira pinguidine tellus

Letali quaedam suffudit germina suco.

320

Inde truces saeuire ferae dudumque timentes

Excitat ad pugnam tum primum conscia uirtus

Reddit et armatas unguis, dens, ungula, cornu.

Ipsa etiam leges ruperunt tunc elementa

Et uiolare fidem mortalibus omnia certant.

325

Inflatur uentis pelagus uoluuntur et undae

Excitusque nouum turgescit pontus in aestum.

Tunc primum tectis taetra caligine caelis

Ingratos hominum castigatura labores

Grandineos pauidis fuderunt nubila nimbos

330

Atque polus discors inuidit germina terris.

Quin magis ipsa sibi tellus aduersa negauit

Seminis excepti uertens mentita nitorem.

Haec gemini primum senserunt tunc protoplasti.

Posteritas nam quanta ferat dispendia rerum,

335

Non cui uel centum linguae uel ferrea uox est,

Enumerare queat, nec si, quem Mantua misit,

Maeoniusue canant diuersa uoce poetae.

Quis tales referat motus? quis denique fando

Euoluat totos, qui uoluunt saecula, fluctus?

340

Arma fremunt, crebra quatitur formidine mundus,

Funditur irriguus sanguis maiorque sititur.

Quid dicam celsas praeclaris coetibus urbes

In deserta dari? populos populante rapina

Dispergi et lacerum uacuari partibus orbem?

345

Seruitio subdi dominos famulosque uicissim

Praeferri dominis et belli sorte perire,

Sors generis claro quondam quod sanguine misit?

At si forte breui requiescant tempore bella,

Legibus armatas furere in certamina lites,

350

Ius anceps pugnare foro, quo iurgia fratrum

Non leuius uotis feriunt, quam proelia telis?

Sed quis uota notet, clament cum facta nocentum?

Quis fraudes et furta gemat gaudente rapina?

Quisue minora fleat? (stringi nec maxima possunt)

355

Inde minora tamen, si summis iuncta notentur:

Nam per se nullum facinus sub iudice paruum est.

Nec refert cunctas percurri carmine causas:

Hoc paruo sermone loquar post damna priorum

Nil superesse mali, quod non uel perpetret orbis

360

Vel toleret plenus scelerum pariterque laborum,

In casu discrimen habens et crimen in actu.

Sed tu, Christe potens, cui semper parcere promptum est,

Tu figulus massam potis es reparare caducam

Et confracta diu resolutaque fingere uasa.

365

Qui dudum multo latitantem puluere dragmam

Inuenis accensis uerbi uirtute lucernis.

Linquentem caulas turpique errore uagantem

Pastor ouem celeri dignatus quaerere gressu

Subuehis, utque suo gaudens reddatur ouili,

370

Sarcina fit, quae cura fuit. Sic filius ille

Iunior, exhaustos postquam dispersit aceruos

Vitaque consumpto mutata est prodiga censu,

Turpia porcorum digne conuiuia sectans

Optauit siliquis compleri uilibus aluum,

375

Donec saeua fames longo discrimine uictum

Cogeret offenso tandem se reddere patri

Confessumque reum laxato crimine solui.

Denique prostratum mitis pater alleuat ultro

Et trepidum blanda solatur uoce pudorem.

380

Ornatus reduci uestis dat prima secundos

Laetaque sollemnis celebrat conuiuia coetus,

Quod rediuiua suis quodam de funere proles

Surgat et orbato redeant noua lumina patri.

At tu, praepollens hominum rerumque creator,

385

Quamquam cuncta uelis fidae constare saluti,

Nulla tamen pateris nostrae dispendia mortis

Nec quoquam pereunte tuis contingere damnum

Diuitiis poterit. nescis decrescere, nescis

Augeri et pleno perstat tibi gloria regno.

390

Sed famulis tu redde tuis, quod perdidit Adam

Quodque tulit primum uitiatae stirpis origo,

Ortu restituat melior iam uita secundo.

Sorduerit nimium lacero circumdata peplo

Forma uetus: scissam ponens cum crimine uestem

395

Pallia prima pater redeunti porrige proli,

Seminecem quondam miserans qui forte repertum

Proiectumque uia, quem saeui caede latrones

Impositis cuncto spoliarant tegmine plagis.

Sed tu, sancte, uiam sumpto dum corpore curris,

400

Inuenis adlisum nec praeteris: insuper aegrum

Iumento carnis propriae sub tecta reportas.

Nos fuimus quondam rabido data praeda furori;

Sed si nunc medico percurrat uulnera fotu

Gratia producens oleum, sapientia uinum;

405

Commendet stabulo Samaritis dextera curam,

Pelletur ualidus medicato corpore languor.

Suscipe, qui non uis moriendi crescere causas,

Quos confessa tibi gemitus pia pectora fundunt.

Vt quondam tecum passae sub tempore carnis

410

Proximus immani dependens stipite praedo,

Quem non culpa tibi similem, sed poena tenebat

Ille tamen nexus membris nec corde ligato,

Etsi confixas clauis extendere palmas

Non potuit, liber mentem cum uoce tetendit.

415

Sicque reus scelerum, dum digna piacula pendit,

Martyrium de morte rapit. cui fine sagaci

Maxima cura fuit tales non perdere poenas,

Praeripuit scandens aditum caeloque leuandus

Ardua sublimi tenuit compendia saltu.

420

Porrige sic nobis celsam, pater inclite, dextram.

Nos quoque perpetuae conquirat uita saluti

Atque profanati deceptis fraude latronis

Ceu tibi compasso miserans succurre latroni.

Liuida quos hostis paradiso depulit ira,

425

Fortior antiquae reddat tua gratia sedi.

1

quo

quod R