Alcimus Auitus poematum libri 2

Reference basis text: R. Peiper, 1883

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2009

Data insertion and check: M. Centenari, 2009

Other sections


Vtitur interea uenturi nescia casus

Libertas secura bonis fruiturque beata

Vbertate loci. largos hinc porrigit illis

Tellus prompta cibos: fruticis quin alter opimi

5

Sumitur adsiduus tenui de caespite fructus.

At si curuati fecundo pondere rami

Mitia submittunt sublimi ex arbore poma,

Protenus in florem uacuus turgescere palmes

Incipit inque nouis fetum promittere gemmis.

10

Iam si praedulces delectat carpere somnos,

Mollibus in pratis pictaque recumbitur herba,

Cumque uoluptati sacrum nemus offerat omnes

Delicias opibusque nouis se praebeat amplum:

Sic epulas tamen hi capiunt escamque requirunt,

15

Compellit quod nulla fames nec lassa fouendo

Indigus hortatur compleri uiscera uenter.

Et nisi concessum libuisset noscere pastum,

Esuries ignota cibos non posceret ullos

Nullaque constantem fulcirent pabula uitam.

20

Corpora nuda uident et mutua cernere membra

Non pudet atque rudis foedum nil sentit honestas.

Non natura hominis uitio, sed causa pudori est.

Nam quaecumque bonus formauit membra creator,

Vt pudibunda forent, carnis post compulit usus.

25

Tunc mens intactos seruabat candida uisus,

Angelicae qualis narratur gloria uitae

Sidereas habitare domos qualemque redemptis

Spondet reddendam mortis post tempora Christus,

Quis neque coniugium curae nec foedere turpi

30

Miscebit calidos carnalis copula sexus.

Cessabit gemitus, luxus, metus, ira, uoluptas,

Fraus, dolor atque dolus, maeror, discordia, liuor.

Nullus egens, nullus cupiens, sed pace sub una

Sufficiet cunctis sanctorum gloria Christus.

35

His protoplastorum sensum primordia sacra

Continuere bonis, donec certamine primo

Vinceret oppressos fallacem culpa per hostem.

Angelus hic dudum fuerat, sed crimine postquam

Succensus proprio tumidos exarsit in ausus,

40

Se semet fecisse putans, suus ipse creator

Vt fuerit, rabido concepit corde furorem

Auctoremque negans: "Diuinum consequar, inquit,

Nomen et aeternam ponam super aethera sedem

Excelso similis summis nec uilibus impar".

45

Talia iactantem praecelsa potentia caelo

Iecit et eiectum prisco spoliauit honore.

Quique creaturae praefulsit in ordine primus,

Primas uenturo pendet sub iudice poenas.

Quandoquidem grauior talem sententia punit,

50

Quem mirum cecidisse putes; nam crimen acerbat

Auctor, in ignoto minor est peccante reatus

Durius atque malum, quod maior fecit, habetur.

Sed quod uiuaces pertendit in abdita sensus

Quodque futura uidet rerumque arcana resignat,

55

Angelici feruens superest natura uigoris.

Horrendum dictu signisque notabile monstrum:

Nam quidquid toto dirum committitur orbe,

Iste docet scelerumque manus ac tela gubernat

Pugnat et occultus per publica crimina latro.

60

Et nunc saepe hominum, nunc ille in saeua ferarum

Vertitur ora nouos uarians fallentia uultus.

Alitis interdum subito mentita uolantis

Fit species habitusque iterum confingit honestos.

Apparens nec non pulchro ceu corpore uirgo

65

Protrahit ardentes obscena in gaudia uisus.

Saepe etiam cupidis argentum inmane coruscat

Accenditque animos auri fallentis amore

Delusos fugiens uano phantasmate tactus.

Nulli certa fides constat uel gratia formae:

70

Sed quo quemque modo capiat teneatque nocendo,

Opportuna dolis clausaeque accommoda fraudi

Sumitur exterior simulata fronte figura.

Maior adhuc etiam saeuo permissa potestas,

Vt sanctum fingat: dudum conlata creato

75

Sic natura ualet, rectam quam condidit auctor,

Sed post ad prauos subuersor transtulit usus.

Vidit ut iste nouos homines in sede quieta

Ducere felicem nullo discrimine uitam,

Lege sub accepta famulo dominarier orbi

80

Subiectisque frui placida inter gaudia rebus:

Commouit subitum zeli scintilla uaporem

Excreuitque calens in saeua incendia liuor.

Vicinus tunc forte fuit, quo concidit alto,

Lapsus, et innexam traxit per prona cateruam.

85

Hoc recolens casumque premens in corde recentem

Plus doluit periisse sibi, quod possidet alter.

Tum mixtus cum felle pudor sic pectore questus

Explicat et tali suspiria uoce relaxat.

"Pro dolor hoc nobis subitum consurgere plasma

90

Inuisumque genus nostra creuisse ruina!

Me celsum uirtus habuit, nunc ecce reiectus

Pellor et angelico limus succedit honori.

Caelum terra tenet, uili compage leuata

Regnat humus nobisque perit translata potestas.

95

Non tamen in totum periit: pars magna retentat

Vim propriam summaque cluit uirtute nocendi.

Nec differre iuuat: iam nunc certamine blando

Congrediar, dum prima salus experta nec ullos

Simplicitas ignara dolos ad tela patebit.

100

Et melius soli capientur fraude, priusquam

Fecundam mittant aeterna in saecula prolem.

Inmortale nihil terra prodire sinendum est,

Fons generis pereat, capitis deiectio uicti

Semen mortis erit. pariat discrimina leti

105

Vitae principium. cuncti feriantur in uno:

Non faciet uiuum radix occisa cacumen.

Haec mihi deiecto tantum solacia restant.

Si nequeo clausos iterum conscendere caelos,

His quoque claudantur. leuius cecidisse putandum est,

110

Si noua perdatur simili substantia casu.

Sit comes excidii, subeat consortia poenae

Et, quos praeuideo, nobiscum diuidat ignes.

Sed nec difficilis fallendi causa petetur:

Haec monstranda uia est, dudum quam sponte cucurri

115

In pronum lapsus: quae me iactantia regno

Depulit, haec hominem paradisi limine pellet".

Sic ait et gemitus uocem clausere dolentis.

Forte fuit cunctis animantibus altior astu,

Aemulus arguto callet qui pectore, serpens:

120

Huius transgressor de cunctis sumere formam

Eligit aerium circumdans tegmine corpus

Inque repentinum mutatus tenditur anguem:

Fit longa ceruice draco, splendentia colla

Depingit maculis teretisque uolumina dorsi

125

Asperat et squamis per terga rigentibus armat.

Qualis uere nouo, primis cum mensibus aestas

Praemittit laetos post frigora pigra tepores,

Euadens ueterem reparatis motibus annum

Et siccum nitido discingens corpore tegmen

130

Procedit coluber terrarumque abdita linquens

Perfert terribilis metuendum forma decorem:

Dira micant oculi; tum lumine uisus acuto

Laetior optatum discit consuescere solem;

Nunc simulat blandum, crebro ceu carmine fauces

135

Ludunt et trifidam dispergunt guttura linguam.

Ergo ut uipeream malesuada fraude figuram

Induit et totum fallax processit in anguem,

Peruolat ad lucum; nam forte rubentia laeti

Carpebant iuuenes uiridi de palmite mala.

140

Tum ueritus serpens, firma ne mente uirili

Non queat iniecto subuertere corda ueneno,

Arboris erectae spiris reptantibus alto

Porrigitur tractumque suum sublimibus aequans

Auditum facilem leni sic uoce momordit.

145

"O felix mundique decus pulcherrima uirgo,

Ornat quam roseo praefulgens forma pudore,

Tu generi uentura parens, te maximus orbis

Expectat matrem: tu prima et certa uoluptas

Solamenque uiri, sine qua non uiueret ipse

150

Vt maior, sic iure tuo subiectus amori

Praedulcis coniunx, reddes cui foedere prolem.

Vobis digna datur paradisi in uertice sedes,

Vos subiecta tremit famulans substantia mundi:

Quod caelum, quod terra creat, quod gurgite magno

155

Producit pelagus, uestros confertur in usus.

Nil natura negat, datur ecce in cuncta potestas.

Nec equidem inuideo, miror magis. ut tamen una

Contineat liber dulci super arbore tactus,

Scire uelim, quis dira iubet, quis talia dona

160

Inuidet et rebus ieiunia miscet opimis?"

Haec male blanditam finxerunt sibila uocem.

Quis stupor, o mulier, mentem caligine clausit

Cum serpente loqui, uerbum committere bruto?

Non pudet, ut uestram praesumat belua linguam?

165

Et monstrum pateris responsumque insuper addis?

Ergo ubi mortiferum seductilis Eua uenenum

Auribus accipiens laudi consensit iniquae,

Tunc ad serpentem uano sic ore locuta est:

"Suauibus o pollens coluber dulcissime dictis,

170

Non, ut rere, deus nobis ieiunia suasit

Nec prohibet largo curari corpora pastu.

Ecce uides epulas, totus quas porrigit orbis:

Omnibus his licito genitor promptissimus uti

Praestitit et totas uitae laxauit habenas.

175

Haec sola est nemoris medii, quam perspicis, arbor

Interdicta cibis, haec tantum tangere poma

Non licitum, diues praesumit cetera uictus.

Nam si libertas temeraret noxia legem,

Iurans terribili praedixit uoce creator

180

Quadam nos statim luituros morte reatum.

Quid uocitet mortem, tu nunc, doctissime serpens,

Pande libens, quoniam rudibus non cognita res est.

Callidus inde draco et leti tum sponte magister

Interitum docet et captas sic fatur ad aures:

185

"Terroris uacuum formidas femina nomen.

Non ueniet uobis rapidae sententia mortis:

Sed pater inuisus sortem non contulit aequam

Nec uos scire dedit, sibimet quae summa reseruat.

Quid iuuat ornatum conprendi aut cernere mundum

190

Et caecas misero concludi carcere mentes?

Corporeos pariter sensus oculosque patentes

Sic brutis natura creat, sol omnibus unus

Seruit et humano non distat belua uisu.

Consilium mage sume meum mentemque supernis

195

Insere et erectos in caelum porrige sensus.

Namque hoc, quod uetitum formidas tangere, pomum

Scire dabit, quaecumque pater secreta reponit.

Tu modo suspensos tantum ne contine tactus,

Nec captiua diu frenetur lege uoluptas.

200

Namque ubi diuinum libaueris ore saporem,

Mox purgata tuo facient te lumina uisu

Aequiperare deos, sic sancta ut noxia nosse,

Iniustum recto, falsum discernere uero".

Talia fallaci spondentem dona susurro

205

Credula submisso miratur femina uultu.

Et iam iamque magis cunctari ac flectere sensum

Incipit et dubiam leto plus addere mentem.

Ille ut uicino uictam discrimine sensit,

Atque iterum nomen memorans arcemque deorum

210

Vnum de cunctis letali ex arbore malum

Detrahit et suaui pulchrum perfundit odore.

Conciliat speciem nutantique insuper offert

Nec spernit miserum mulier male credula munus;

Sed capiens manibus pomum letale retractat.

215

Naribus interdum labiisque patentibus ultro

Iungit et ignorans ludit de morte futura.

O quotiens ori admotum conpuncta retraxit

Audacisque mali titubans sub pondere dextra

Cessit et effectum sceleris tremefacta refugit!

220

Dis tamen esse cupit similis serpitque uenenum

Ambitione nocens. rapiunt contraria mentem

Hinc amor, inde metus: pulsat iactantia legem

Interdumque etiam lex subuenit. aestuat anceps

Diuidui cordis dura inter proelia fluctus.

225

Nec tamen incentor desistit fallere serpens

Ostentatque cibum dubiae queriturque morari

Et iuuat in lapsum pendentis prona ruinae.

Vt tandem uictae grauior sententia sedit

Aeternam temptare famem per criminis escam,

230

Serpentem satiare cibo, quem sumeret ipsa,

Adnuit insidiis pomumque uorata momordit.

Dulce subit uirus, capitur mors horrida pastu.

Continet hic primum sua gaudia callidus anguis

Dissimulatque ferum uictoria saeua triumphum.

235

Ignarus facti diuersa parte reuertens

Adam diffusi laetus per gramina campi

Coniugis amplexus atque oscula casta petebat.

Occurrit mulier, cui tunc audacia primum

Flabat femineos animosa in corda furores.

240

Et sic orsa loqui, semesum namque gerebat

Adseruans misero pomum exitiale marito.

"Sume cibum dulcis uitali ex germine coniunx,

Quod similem summo faciet te forte tonanti

Numinibusque parem. non hoc tibi nescia donum,

245

Sed iam docta feram. primus mea uiscera gustus

Attigit audaci dissoluens pacta periclo.

Crede libens, mentem scelus est dubitasse uirilem,

Quod mulier potui. praecedere forte timebas,

Saltim consequere atque animos attolle iacentes.

250

Lumina cur flectis? cur prospera uota moraris

Venturoque diu tempus furalis honori"?

Haec effata dabat uicturae fercula mortis,

Intereunte anima letum dum crimina pascunt.

Accipit infelix malesuadi uerba susurri

255

Inflexosque retro deiecit ad ultima sensus,

Non illum trepidi concussit cura pauoris

Nec quantum gustu cunctata est femina primo:

Sed sequitur uelox miseraeque ex coniugis ore

Constanter rapit inconstans dotale uenenum

260

Faucibus et patulis inimicas porrigit escas.

Vix uno pomum libauerat horrida morsu

Ingluuies summumque dabat uix esca saporem:

Ecce repentinus fulgor circumstetit ora

Lugendoque nouos respersit lumine uisus.

265

Non caecos natura dedit nec luminis usu

Priuatam faciem peperit perfectio formae.

Nunc mage caecus eris, cui iam non sufficit illud

Noscere, quod tantus uoluit te nosse creator.

Ad uitam uobis cernendi facta facultas:

270

Vos etiam letum uestra sed sponte uidetis.

Tum patuisse gemunt oculos; nam culpa rebellis

Fulsit et obscenos senserunt corpora motus.

Tum primum nudos (dubium, quid dicere possim)

Extinctus natusne pudor circumspicit artus.

275

Erubuit propriae iam mens sibi conscia culpae

Pugnauitque suis carnis lex indita membris.

Namque hinc posteritas uitiato germine duxit

Artibus illicitis cognoscere uelle futura

Arcanisque sacris tardos immittere sensus,

280

Edita uel caelo uel taetro mersa profundo

Rimari et cautas naturae irrumpere leges;

Quaerere nunc, astris quo quisquam sidere natus,

Prospera quam ducat restantis tempora uitae,

Dissimilem paribus prouentum dicere signis;

285

Nec non et geminos uno sub tempore fusos,

Quos indiscretus luci produxerit ortus,

Motibus aduersis uaria sub sorte notare;

Indigetes quosdam stellis adscribere diuos,

Iunior antiquis aetas quos protulit astris:

290

Atque infernali iam dudum nocte sepultis

Vana per immensum disponere nomina caelum.

Iam magicam digne ualeat quis dicere fraudem

Occultas tacito temptantem pectore uires,

Diuinis iungi uirtutibus et cupientem?

295

Legifer ut quondam uates sub rege superbo,

Dum noua monstraret iussi miracula signi,

Commouit liuore magos" ut talia temptent

Accumulentque suas zelo feruente ruinas:

Illis suppeteret recta si sorte potestas,

300

Demere, non etiam festinent addere monstra;

Aemula sed signis tantum, non uiribus aequa,

Quod remouere nequit, duplicauit iustius ira.

Hinc est, laudato possunt quod crimine Marsi,

Cum tacita saeuos producunt arte dracones

305

Absentes et saepe iubent confligere secum.

Tunc ut quisque grauem bello persenserit hydrum

Aspidis aut durae clausas cognouerit aures,

Concutit interius secreti carminis arma:

Protenus et lassis uerbo lactante uenenis

310

Mox impune manu coluber tractatur inermis

Et morsus tantum, non uirus in angue timetur.

Interdum perit incantans, si callida surdus

Adiuratoris contempsit murmura serpens.

Hoc quoniam de matre trahunt et origine prima,

315

Anguinae fraudis quod sic linguaeque periti,

Mutua per carmen reddunt commercia fandi.

Nec minus his pulsat contraria cura saluti,

Angit praescitus ducti quos terminus aeui:

Cum tamen eductas infernis sedibus umbras

320

Colloquium miscere putent et nota referre.

Spiritus erroris sed qui bacchatur in illis,

Ad consulta parat uanis responsa figuris.

Et ne porrecto dicantur singula uerbo,

Praesenti illusus damnabitur ille perenni

325

Iudicio, quisquis uetitum cognoscere temptat.

Nec iam sola fuit scrutatrix Eua malorum:

Dicam nunc aliam, tali quae peste laborans

Et coniuncta uiro proprium non uicerit Adam.

Peccandi quasdam feruor succenderat urbes

330

Ciuica permittens laxatis crimina frenis.

Incestus pro lege fuit totumque libido

Ius habuit, regni sedem metata uoluptas

Indigenas populos domina sub carne tenebat:

Et scelerum studio, fida quod plebe localis

335

Dudum parendi promptis res publica iussit,

Abstinuisse nefas et non peccasse pudendum

Credebant omnes, facinus quos iunxerat omne.

Talibus offensus iudex atque arbiter orbis

Cum fureret flammasque loco finemque pararet,

340

Quendam dissimilem cunctis tectoque latentem,

Qui tunc forte fuit propria peregrinus in urbe,

Atque inter multos solum sic adloquitur Loth:

"Oppida lasciuo iam dudum plena furore

Respergunt caelum maculis nostrasque fatigant

345

Quamuis obstructas scelerum clamoribus aures.

Inminet exitium, tellus succensa reatu

Ignibus ardebit, restinguet fulminis imber,

Quae non extinxit feruentia crimina fletus.

Ipsa in perpetuas soluetur terra fauillas,

350

Quae uiuos cineres et post incendia seruans

Sicque solum fingens, leuiter si calce teretur,

Ad minimum fugiens discedet pallida tactum.

Tu nunc linque domum, perituras desere terras

Et rea cum dignis subsidant arua colonis.

355

Nec tete impendens letum coniunxerit illis,

Non iunxit quos uita. Tibi solacia coniunx

Praebeat, hac tantum socia contentus abito.

Adcelerate fugam, tendatur tramite recto.

Neu subuertendas quisquam respexerit urbes.

360

Vos nescite malum; poenas, quicumque subibit,

Aspiciat mortisque suae spectacula secum,

Qui meruere, ferant; saluandis terror abesto".

Haec pater. ast illi properant abscedere terra

Inciduntque moras crudeliaque arua relinquunt.

365

Coeperat obduci uictum caligine densa

Atque ignota prius demittere murmura caelum.

Nec sic, ut tonitru crebro cum percitus aether

Ostentat pauidis innoxia fulmina terris;

Sed prorsus finale malum stridore minaci

370

Taetra per aerios mittebat signa tumultus.

Tendebant moniti simul et mandata tenentes

Concessam rectis ad sedem uultibus ibant.

Callidus alta petens sed qui subuerterat Euam

Serpens femineam consuetus tangere mentem,

375

Hic quoque formidans animum temptare uirilem

Coniugis inspirat uotis, ut nosse ruinas

Vellet et euasas uisu deprendere clades.

O demens animi! cur iam non sufficit unam

Subcubuisse dolo: caruit iam parte bonorum,

380

Qui mala cognouit. si non exempla priorum

Terrent, exemplum fies nostroque timori

Vel post te pereat secreti dira cupido.

Illicitum quod scire fuit uetitumque tueri,

Respiciens tantum nec narratura uidebis.

385

Ergo ubi maiorem uicina ex urbe tumultum

Accepit mulier, uultum tunc flexa retortum

Vix primo in uisu restrictis motibus haesit,

Cernere desistens, cum coeperat. inde gelato

Sanguine marmoreus perfudit uiscera torpor;

390

Diriguere genae, pallor nouus inficit ora.

Lumina non clausit, non saltim concidit illo

Pondere, quo pulsant demissa cadauera terram,

Sed stetit horrendo perlucens massa nitore

Seruauitque suam species decepta figuram.

395

Nec facile ut nosses, uitrum, lapis anne metallum

Succedens homini, si non sal fauce notetur.

Ex tunc insipido mulier praeuenta reatu

Plus salsum sine mente sapit, quae pungere sensus

Exemplique potest salibus condire uidentes.

400

Hoc tamen hic magnum, quod non inflectitur iste

Nec sequitur sociam fortis nec uincitur Adam.

Credo equidem melius, quod non occurrerit uxor

Enarrare uiro. nam si conperta referret,

Forsan et hunc uisu suasisset temnere iussa,

405

Ceu proprium gustu fecit primaeua uirago:

Quae postquam sese pariter comitemque fefellit,

Et nondum natam percussit uulnere prolem.

Tum uictor serpens certamine laetus ab ipso,

Puniceam crispans squamoso in uertice cristam,

410

Iam non dissimulans, quem presserat ante, triumphum

Acrior insultat uictis et taliter infit:

"En diuina manet promissae gloria laudis.

Quidquid scire meum potuit, iam credite uestrum est;

Omnia monstraui sensumque per abdita duxi

415

Et quodcumque malum sollers natura negabat,

Institui dextrisque dedi coniungere laeuum.

Istinc perpetua uosmet mihi sorte dicaui.

Nec deus in uobis, quamquam formauerit ante,

Iam plus iuris habet: teneat, quod condidit ipse;

420

Quod docui, meum est; maior mihi portio restat.

Multa creatori debetis, plura magistro".

Dixit et in media trepidos caligine linquens

Confictum periit fugiens per nubila corpus.

6

cf. Ov. rem. 175 aspice curvatos pomorum pondere ramos