Parthenius Presbyter carminum fragmenta 1

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Tempore quo medio peragunt suum sidera cursum,

Noctis et obscuris densantur cuncta tenebris,

Cum refugit somnus fallaxque recedit imago

Teque totum nostris tenax memoria reddet

5

Sensibus, intuemur cordisque amplexu tenemus

Et fruimur mutuis tacito sic ore loquellis.

Ast ego cernere sic te absente gratulor absens,

Credo equidem quod docta talem nec Graecia misit

Neque Larissa potens similem procreauit Achillem,

10

Nostri, qualem armipotens tam fertilis Africa frugum

Vexit ad astra uirum. quem claro lumine fulgens

Sol ortu placido nostro de pectore tollit.

10

Nostri Bianco

nostris Anecd. Casin. codd. PC

Anecd. Casin. ed. Reifferscheid p. 4 in epistula Parthenii ad Sigestum comitem data: "tempore ... tollit".