uersus inserti historia Apollonii 41

Other sections


Per sordes gradior, sed cordis conscia non sum,

Sic rosa in spinis nescit compungi mucrone.

Piratae rapuerunt me gladio ferientis iniquo.

Lenoni nunc uendita non uiolaui pudorem.

5

Ni fletus luctus lacrimae de amissis essent,

Nobilior me nulla, pater si nosset ubi essem.

Regali genere et stirpe propagata piorum,

Sed contemptam habeo et iubeor adeo laetari!

Fige modum lacrimis curasque resolue dolorum,

10

Redde oculos caelo atque animos ad sidera tolle!

<Mox> aderit deus ille creator omnium et auctor,

Non sinet hos fletus casso maerore relinqui.