Florentinus carmen (anth. Riese)

Reference basis text: A. Riese, 1894

Editing of the digital edition: V. Russo, 2009


Florentini

In laudem regis

Regia festa uanam sollemnibus annua uotis.

Imperiale decus Thrasamundi gloria mundi,

Regnantis Libyae. Toto sic clarior orbe

Sol radiante micans cunctis super enitet astris.

5

In quo concordant pietas prudentia mores

Virtus forma decus animus sensusque uirilis,

Inuigilans animo sollers super omnia †sensus.

Sed quid plura moror? uel quo me ad deuia ducam?

Solus habet, toto quidquid praefertur in orbe.

10

Parthia quot radiat sublimibus ardua gemmis,

Lydia Pactoli rutilas quot sulcat harenas,

Vellera quot Seres tingunt uariata colore,

Regnantum meritis pretioso praemia dantes

Tegmine, quo fulgent admixto murice uestes,

15

Africa quot fundit fructus splendentis oliuae,

Et si quid tellus gignit laudata per orbem,

In regnis uenere tuis, cui maximus auctor

Contulit et soli tribuit haec cuncta potiri.

Te regnante diu fulgent Carthaginis arces,

20

Filia quam sequitur Alianas inpare gressu,

Nec meritis nec honore minor, cui plurimus ardens

Regnantis increuit amor, quam surgere fecit

Delectisque locis claram <et> uitalibus auris,

Quae meruit celsum meritis sufferre regentem.

25

Hinc freta marmoreo resonant sub gurgite ponti,

Hinc telluris opes uiridanti uertice surgunt,

Vt maris et terrae dominus splendore fruatur.

Nam Carthago suam retinet per culmina laudem,

Carthago regimen; uictrix Carthago triumphat,

30

Carthago Asdingis genetrix, Carthago coruscat,

Carthago excellens Libycas Carthago per oras,

Carthago studiis, Carthago ornata magistris,

Carthago populis pollet, Carthago refulget,

Carthago in domibus, Carthago in moenibus ampla,

35

Carthago et dulcis, Carthago et nectare suauis,

Carthago florens, Thrasamundi nomine regnans!

Cuius ut imperium maneat per saecula felix,

Optamus domino multo celebrare per annos

Annua, dum repetit fulgentia gaudia regni.

In laudem regis

Hi sunt uersus a florentino in laude(m) regis facto (laude, -e cum lineola suprascr.) A

Hi sunt uersus a florentino in laude(m) regis facti (laude, -e cum lineola suprascr.) a