Luxurius carmina (anth. Riese) 373

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De eo qui podium amphitheatri saliebat

 

Amphitheatralem podium transcendere saltu

Velocem audiui iuuenem, nec credere quiui

Hunc hominem, potius sed auem, si talia †geret†.

Et posui huic, fateor, me Dorica uina daturum,

5

Conspicere ut possim tanti noua facta laboris.

Aspexi uictusque dedi promissa petenti

Atque meo grauior leuis extitit ille periclo.

Non iam mirabar sumtis te, Daedale, pinnis

Isse per aetherios natura errante meatus:

10

Hunc magis obstipui, coram qui plebe uidenti

Corpore, non pinnis, fastigia summa uolauit.

De eo

deo (cum altera e supra o) A