Luxurius carmina (anth. Riese) 354

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


In epitaphion supra scripti Olympii

 

Venator iucunde nimis atque arte ferarum

Saepe placens, agilis gratus fortissimus audax,

Qui puer ad iuuenes dum non aduixeris annos,

Omnia maturo conplebas facta labore.

5

Qui licet ex propria populis bene laude placeres,

Praestabas aliis, ut tecum uincere possent.

Tantaque mirandae fuerant tibi praemia formae,

Vt te post fatum timeant laudentque sodales.

Heu nunc tam subito mortis liuore peremtum

10

Iste capit tumulus, quem non Carthaginis arces

Amphitheatrali potuerunt ferre triumpho!

Sed nihil ad manes hoc funere perdis acerbo:

Viuet fama tui post te longaeua decoris

Atque tuum nomen semper Carthago loquetur.

In epitaphion supra scripti Olympii

inepitafionssolimpi (ss comp.) A

epitaphium eiusdem Olympii Bm M