Luxurius carmina (anth. Riese) 351

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De sententiis septem philosophorum distichi

 

Solon praecipuus, fertur qui natus Athenis,

Finem prolixae dixit te cernere uitae.

 

Chilon, quem patria egregium Lacedaemona misit,

Hoc prudenter ait, te ipsum ut cognoscere possis.

 

5

Ex Mitylenaeis fuerat qui Pittacus oris,

Te, ne quid nimis ut cupias, exquirere dixit.

 

Thales ingenio sapiens Milesius acri

Errorem in terris firmat non caelitus esse.

 

Inde Prienaea Bias tellure creatus

10

Plures esse malos diuina uoce probauit.

 

Vrbe Periander genitus, cui fama Corintho est,

Omnia constituit tecum ut meditando reuoluas.

 

Cleobulus, proprium clamat quem Lindia ciuem,

Omne, inquit, magnum est, quod mensura optima librat.

sententiis

sentenciis C  2