Luxurius carmina (anth. Riese) 327

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De auriga lato frequenter cadente

 

Pascasium aurigam populi fortem esse fatentur,

Ast ego non aliud quam turgida membra notaui

Inflatumque caput papulis et amica ruinis

Brachia, quae numquam recto moderamine frenant.

5

Mox cadit et cadit <et> rursum cadit, inde resurgit

Et cadit, ut miseris frangantur crura caballis.

Non iste humano dicatur nomine natus:

Hunc potius gryphum proprium uocet Africa circo.

auriga lato

aurigilato A