Luxurius carmina (anth. Riese) 322

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De eo qui uxorem suam prostrare faciebat

Pro filiis habendis

 

Stirpe negata patrium nomen

Non pater audis. carus adulter

Coniugis castae uiscera damnas,

Pariat spurios ut tibi natos,

5

Inscius, quo sint semine creti.

Fuerant forsan ista ferenda

Foeda, Proconi, uota parumper,

Scire uel ipsa si tuus umquam

Posset adultus dicere matrem.

suam om. Bm M